Talált 4770 Eredmények: Pro
utilius est illi si lapis molaris inponatur circa collum ejus et proiciatur in mare quam ut scandalizet unum de pusillis istis (Evangelium secundum Lucam 17, 2)
et cum ingrederetur quoddam castellum occurrerunt ei decem viri leprosi qui steterunt a longe (Evangelium secundum Lucam 17, 12)
primum autem oportet illum multa pati et reprobari a generatione hac (Evangelium secundum Lucam 17, 25)
et publicanus a longe stans nolebat nec oculos ad cælum levare sed percutiebat pectus suum dicens Deus propitius esto mihi peccatori (Evangelium secundum Lucam 18, 13)
qui dixit eis amen dico vobis nemo est qui reliquit domum aut parentes aut fratres aut uxorem aut filios propter regnum Dei (Evangelium secundum Lucam 18, 29)
adsumpsit autem Jesus duodecim et ait illis ecce ascendimus Hierosolyma et consummabuntur omnia quæ scripta sunt per prophetas de Filio hominis (Evangelium secundum Lucam 18, 31)
factum est autem cum adpropinquaret Hiericho cæcus quidam sedebat secus viam mendicans (Evangelium secundum Lucam 18, 35)
stans autem Jesus jussit illum adduci ad se et cum adpropinquasset interrogavit illum (Evangelium secundum Lucam 18, 40)
hæc illis audientibus adiciens dixit parabolam eo quod esset prope Hierusalem et quia existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur (Evangelium secundum Lucam 19, 11)
et factum est cum adpropinquasset ad Bethfage et Bethania ad montem qui vocatur Oliveti misit duos discipulos suos (Evangelium secundum Lucam 19, 29)
et cum adpropinquaret jam ad descensum montis Oliveti cœperunt omnes turbæ discentium gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus quas viderant virtutibus (Evangelium secundum Lucam 19, 37)
et ut adpropinquavit videns civitatem flevit super illam dicens (Evangelium secundum Lucam 19, 41)