Talált 68 Eredmények: Principe pacis
de cetero fratres gaudete perfecti estote exhortamini idem sapite pacem habete et Deus dilectionis et pacis erit vobiscum (Epistula II ad Corinthios 13, 11)
solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis (Epistula ad Ephesios 4, 3)
et calciati pedes in præparatione evangelii pacis (Epistula ad Ephesios 6, 15)
quæ et didicistis et accepistis et audistis et vidistis in me hæc agite et Deus pacis erit vobiscum (Epistula ad Philippenses 4, 9)
ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia et integer spiritus vester et anima et corpus sine querella in adventu Domini nostri Jesu Christi servetur (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 23)
ipse autem Dominus pacis det vobis pacem sempiternam in omni loco Dominus cum omnibus vobis (Epistula II ad Thessalonicenses 3, 16)
cui decimas omnium divisit Abraham primum quidem qui interpretatur rex justitiæ deinde autem et rex Salem quod est rex pacis (Epistula ad Hebraeos 7, 2)
Deus autem pacis qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium in sanguine testamenti æterni Dominum nostrum Jesum (Epistula ad Hebraeos 13, 20)