Talált 2807 Eredmények: Populus Israel
vocavitque Salomonem filium suum et præcepit ei ut ædificaret domum Domino Deo Israël (Liber I Paralipomenon 22, 6)
filius qui nascetur tibi et erit vir quietissimus faciam enim eum requiescere ab omnibus inimicis suis per circuitum et ob hanc causam pacificus vocabitur et pacem et otium dabo in Israël cunctis diebus ejus (Liber I Paralipomenon 22, 9)
ipse ædificabit domum nomini meo et ipse erit mihi in filium et ego ero ei in patrem firmaboque solium regni ejus super Israël in æternum (Liber I Paralipomenon 22, 10)
det quoque tibi Dominus prudentiam et sensum ut regere possis Israël et custodire legem Domini Dei tui (Liber I Paralipomenon 22, 12)
tunc enim proficere poteris si custodieris mandata et judicia quæ præcepit Dominus Mosi ut doceret Israël confortare viriliter age ne timeas neque paveas (Liber I Paralipomenon 22, 13)
præcepit quoque David cunctis principibus Israël ut adiuvarent Salomonem filium suum (Liber I Paralipomenon 22, 17)
igitur David senex et plenus dierum regem constituit Salomonem filium suum super Israël (Liber I Paralipomenon 23, 1)
et congregavit omnes principes Israël et sacerdotes atque Levitas (Liber I Paralipomenon 23, 2)
dixit enim David requiem dedit Dominus Deus Israël populo suo et habitationem Hierusalem usque in æternum (Liber I Paralipomenon 23, 25)
hæ vices eorum secundum ministeria sua ut ingrediantur domum Domini et juxta ritum suum sub manu Aaron patris eorum sicut præcepit Dominus Deus Israël (Liber I Paralipomenon 24, 19)
Saaritis vero præerat Chonenias et filii ejus ad opera forinsecus super Israël ad docendum et ad judicandum eos (Liber I Paralipomenon 26, 29)
filii autem Israël secundum numerum suum principes familiarum tribuni et centuriones et præfecti qui ministrabant regi juxta turmas suas ingredientes et egredientes per singulos menses in anno viginti quattuor milibus singuli præerant (Liber I Paralipomenon 27, 1)