Talált 579 Eredmények: Populus Hostibus
quod si putas in robore exercitus bella consistere superari te faciet Deus ab hostibus Dei quippe est et adiuvare et in fugam vertere (Liber II Paralipomenon 25, 8)
omnis autem populus Juda filium ejus Oziam annorum sedecim constituit regem pro patre suo Amasia (Liber II Paralipomenon 26, 1)
fecitque quod rectum erat coram Domino juxta omnia quæ fecerat Ozias pater suus excepto quod non est ingressus templum Domini et adhuc populus delinquebat (Liber II Paralipomenon 27, 2)
lætatusque est Ezechias et omnis populus eo quod ministerium Domini esset expletum de repente quippe hoc fieri placuerat (Liber II Paralipomenon 29, 36)
non enim occurrerant facere in tempore suo quia sacerdotes qui possent sufficere sanctificati non fuerant et populus necdum congregatus erat in Hierusalem (Liber II Paralipomenon 30, 3)
cum illo est brachium carneum nobiscum Dominus Deus noster qui auxiliator est noster pugnatque pro nobis confortatusque est populus hujuscemodi verbis Ezechiæ regis Juda (Liber II Paralipomenon 32, 8)
attamen adhuc populus immolabat in excelsis Domino Deo suo (Liber II Paralipomenon 33, 17)
ascendit domum Domini unaque omnes viri Juda et habitatores Hierusalem sacerdotes et Levitæ et cunctus populus a minimo usque ad maximum quibus audientibus in domo Domini legit rex omnia verba voluminis (Liber II Paralipomenon 34, 30)
tulit ergo populus terræ Joachaz filium Josiæ et constituit regem pro patre suo in Hierusalem (Liber II Paralipomenon 36, 1)
sed et universi principes sacerdotum et populus prævaricati sunt inique juxta universas abominationes gentium et polluerunt domum Domini quam sanctificaverat sibi in Hierusalem (Liber II Paralipomenon 36, 14)
jamque venerat mensis septimus et erant filii Israël in civitatibus suis congregatus est ergo populus quasi vir unus in Hierusalem (Liber Esdrae 3, 1)
et concinebant in hymnis et confessione Domino quoniam bonus quoniam in æternum misericordia ejus super Israël omnis quoque populus vociferabatur clamore magno in laudando Dominum eo quod fundatum esset templum Domini (Liber Esdrae 3, 11)