Talált 8616 Eredmények: Pó
et corpora eorum in plateis civitatis magnæ quæ vocatur spiritaliter Sodoma et Ægyptus ubi et Dominus eorum crucifixus est (Apocalypsis Ioannis 11, 8)
et videbunt de populis et tribubus et linguis et gentibus corpora eorum per tres dies et dimidium et corpora eorum non sinunt poni in monumentis (Apocalypsis Ioannis 11, 9)
et post dies tres et dimidium spiritus vitæ a Deo intravit in eos et steterunt super pedes suos et timor magnus cecidit super eos qui viderunt eos (Apocalypsis Ioannis 11, 11)
dicentes gratias agimus tibi Domine Deus omnipotens qui es et qui eras quia accepisti virtutem tuam magnam et regnasti (Apocalypsis Ioannis 11, 17)
et audivi vocem magnam in cælo dicentem nunc facta est salus et virtus et regnum Dei nostri et potestas Christi ejus quia projectus est accusator fratrum nostrorum qui accusabat illos ante conspectum Dei nostri die ac nocte (Apocalypsis Ioannis 12, 10)
et postquam vidit draco quod projectus est in terram persecutus est mulierem quæ peperit masculum (Apocalypsis Ioannis 12, 13)
et datæ sunt mulieri duæ alæ aquilæ magnæ ut volaret in desertum in locum suum ubi alitur per tempus et tempora et dimidium temporis a facie serpentis (Apocalypsis Ioannis 12, 14)
et misit serpens ex ore suo post mulierem aquam tamquam flumen ut eam faceret trahi a flumine (Apocalypsis Ioannis 12, 15)
et bestiam quam vidi similis erat pardo et pedes ejus sicut ursi et os ejus sicut os leonis et dedit illi draco virtutem suam et potestatem magnam (Apocalypsis Ioannis 13, 2)
et unum de capitibus suis quasi occisum in mortem et plaga mortis ejus curata est et admirata est universa terra post bestiam (Apocalypsis Ioannis 13, 3)
et adoraverunt draconem quia dedit potestatem bestiæ et adoraverunt bestiam dicentes quis similis bestiæ et quis poterit pugnare cum ea (Apocalypsis Ioannis 13, 4)
et datum est ei os loquens magna et blasphemiæ et data est illi potestas facere menses quadraginta duo (Apocalypsis Ioannis 13, 5)