Talált 8616 Eredmények: Pó
cum Michaël archangelus cum diabolo disputans altercaretur de Mosi corpore non est ausus judicium inferre blasphemiæ sed dixit imperet tibi Dominus (Epistula Iudae 1, 9)
vos autem carissimi memores estote verborum quæ prædicta sunt ab apostolis Domini nostri Jesu Christi (Epistula Iudae 1, 17)
quia dicebant vobis quoniam in novissimo tempore venient inlusores secundum sua desideria ambulantes impietatum (Epistula Iudae 1, 18)
ei autem qui potest vos conservare sine peccato et constituere ante conspectum gloriæ suæ inmaculatos in exultatione (Epistula Iudae 1, 24)
soli Deo salvatori nostro per Jesum Christum Dominum nostrum gloria magnificentia imperium et potestas ante omne sæculum et nunc et in omnia sæcula amen (Epistula Iudae 1, 25)
apocalypsis Jesu Christi quam dedit illi Deus palam facere servis suis quæ oportet fieri cito et significavit mittens per angelum suum servo suo Johanni (Apocalypsis Ioannis 1, 1)
ego sum Alpha et Omega principium et finis dicit Dominus Deus qui est et qui erat et qui venturus est Omnipotens (Apocalypsis Ioannis 1, 8)
fui in spiritu in dominica die et audivi post me vocem magnam tamquam tubæ (Apocalypsis Ioannis 1, 10)
et in medio septem candelabrorum similem Filio hominis vestitum podere et præcinctum ad mamillas zonam auream (Apocalypsis Ioannis 1, 13)
et cum vidissem eum cecidi ad pedes ejus tamquam mortuus et posuit dexteram suam super me dicens noli timere ego sum primus et novissimus (Apocalypsis Ioannis 1, 17)
scribe ergo quæ vidisti et quæ sunt et quæ oportet fieri post hæc (Apocalypsis Ioannis 1, 19)
scio opera tua et laborem et patientiam tuam et quia non potes sustinere malos et temptasti eos qui se dicunt apostolos et non sunt et invenisti eos mendaces (Apocalypsis Ioannis 2, 2)