Talált 8616 Eredmények: Pó
non enim habemus pontificem qui non possit conpati infirmitatibus nostris temptatum autem per omnia pro similitudine absque peccato (Epistula ad Hebraeos 4, 15)
adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiæ ut misericordiam consequamur et gratiam inveniamus in auxilio oportuno (Epistula ad Hebraeos 4, 16)
omnis namque pontifex ex hominibus adsumptus pro hominibus constituitur in his quæ sunt ad Deum ut offerat dona et sacrificia pro peccatis (Epistula ad Hebraeos 5, 1)
qui condolere possit his qui ignorant et errant quoniam et ipse circumdatus est infirmitate (Epistula ad Hebraeos 5, 2)
et propter eam debet quemadmodum et pro populo ita etiam pro semet ipso offerre pro peccatis (Epistula ad Hebraeos 5, 3)
sic et Christus non semet ipsum clarificavit ut pontifex fieret sed qui locutus est ad eum Filius meus es tu ego hodie genui te (Epistula ad Hebraeos 5, 5)
qui in diebus carnis suæ preces supplicationesque ad eum qui possit salvum illum a morte facere cum clamore valido et lacrimis offerens et exauditus pro sua reverentia (Epistula ad Hebraeos 5, 7)
appellatus a Deo pontifex juxta ordinem Melchisedech (Epistula ad Hebraeos 5, 10)
baptismatum doctrinæ inpositionis quoque manuum ac resurrectionis mortuorum et judicii æterni (Epistula ad Hebraeos 6, 2)
inpossibile est enim eos qui semel sunt inluminati gustaverunt etiam donum cæleste et participes sunt facti Spiritus Sancti (Epistula ad Hebraeos 6, 4)
terra enim sæpe venientem super se bibens imbrem et generans herbam oportunam illis a quibus colitur accipit benedictionem a Deo (Epistula ad Hebraeos 6, 7)
in quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis heredibus inmobilitatem consilii sui interposuit jusiurandum (Epistula ad Hebraeos 6, 17)