Mosaico decorativo

Talált 8616 Eredmények: Pó

  • eodem tempore natus est Moses et fuit gratus Deo qui nutritus est tribus mensibus in domo patris sui (Actus Apostolorum 7, 20)

  • exposito autem illo sustulit eum filia Pharaonis et enutrivit eum sibi in filium (Actus Apostolorum 7, 21)

  • et eruditus est Moses omni sapientia Ægyptiorum et erat potens in verbis et in operibus suis (Actus Apostolorum 7, 22)

  • videns vidi adflictionem populi mei qui est in Ægypto et gemitum eorum audivi et descendi liberare eos et nunc veni et mittam te in Ægyptum (Actus Apostolorum 7, 34)

  • tabernaculum testimonii fuit patribus nostris in deserto sicut disposuit loquens ad Mosen ut faceret illud secundum formam quam viderat (Actus Apostolorum 7, 44)

  • quod et induxerunt suscipientes patres nostri cum Jesu in possessionem gentium quas expulit Deus a facie patrum nostrorum usque in diebus David (Actus Apostolorum 7, 45)

  • qui accepistis legem in dispositionem angelorum et non custodistis (Actus Apostolorum 7, 53)

  • et eicientes eum extra civitatem lapidabant et testes deposuerunt vestimenta sua secus pedes adulescentis qui vocabatur Saulus (Actus Apostolorum 7, 57)

  • positis autem genibus clamavit voce magna Domine ne statuas illis hoc peccatum et cum hoc dixisset obdormivit Saulus autem erat consentiens neci ejus (Actus Apostolorum 7, 59)

  • facta est autem in illa die persecutio magna in ecclesia quæ erat Hierosolymis et omnes dispersi sunt per regiones Judææ et Samariæ præter apostolos (Actus Apostolorum 8, 1)

  • intendebant autem turbæ his quæ a Philippo dicebantur unianimiter audientes et videntes signa quæ faciebat (Actus Apostolorum 8, 6)

  • adtendebant autem eum propter quod multo tempore magicis suis dementasset eos (Actus Apostolorum 8, 11)


"O Senhor se comunica conosco à medida que nos libertamos do nosso apego aos sentidos, que sacrificamos nossa vontade própria." São Padre Pio de Pietrelcina