Talált 8616 Eredmények: Pó
et fraudavit de pretio agri conscia uxore sua et adferens partem quandam ad pedes apostolorum posuit (Actus Apostolorum 5, 2)
nonne manens tibi manebat et venundatum in tua erat potestate quare posuisti in corde tuo hanc rem non es mentitus hominibus sed Deo (Actus Apostolorum 5, 4)
respondit autem ei Petrus dic mihi si tanti agrum vendidistis at illa dixit etiam tanti (Actus Apostolorum 5, 8)
per manus autem apostolorum fiebant signa et prodigia multa in plebe et erant unianimiter omnes in porticu Salomonis (Actus Apostolorum 5, 12)
ceterorum autem nemo audebat coniungere se illis sed magnificabat eos populus (Actus Apostolorum 5, 13)
ita ut in plateas eicerent infirmos et ponerent in lectulis et grabattis ut veniente Petro saltim umbra illius obumbraret quemquam eorum (Actus Apostolorum 5, 15)
et iniecerunt manus in apostolos et posuerunt illos in custodia publica (Actus Apostolorum 5, 18)
adveniens autem quidam nuntiavit eis quia ecce viri quos posuistis in carcere sunt in templo stantes et docentes populum (Actus Apostolorum 5, 25)
tunc abiit magistratus cum ministris et adduxit illos sine vi timebant enim populum ne lapidarentur (Actus Apostolorum 5, 26)
respondens autem Petrus et apostoli dixerunt obœdire oportet Deo magis quam hominibus (Actus Apostolorum 5, 29)
post hunc extitit Judas Galilæus in diebus professionis et avertit populum post se et ipse periit et omnes quotquot consenserunt ei dispersi sunt (Actus Apostolorum 5, 37)
si vero ex Deo est non poteritis dissolvere eos ne forte et Deo repugnare inveniamini consenserunt autem illi (Actus Apostolorum 5, 39)