Talált 8616 Eredmények: Pó
aperi Libane portas tuas et comedat ignis cedros tuas (Prophetia Zachariae 11, 1)
quæ qui possederant occidebant et non dolebant et vendebant ea dicentes benedictus Dominus divites facti sumus et pastores eorum non parcebant eis (Prophetia Zachariae 11, 5)
et tuli virgam meam quæ vocabatur Decus et abscidi eam ut irritum facerem fœdus meum quod percussi cum omnibus populis (Prophetia Zachariae 11, 10)
ecce ego ponam Hierusalem superliminare crapulæ omnibus populis in circuitu sed et Juda erit in obsidione contra Hierusalem (Prophetia Zachariae 12, 2)
et erit in die illa ponam Hierusalem lapidem oneris cunctis populis omnes qui levabunt eam concisione lacerabuntur et colligentur adversum eam omnia regna terræ (Prophetia Zachariae 12, 3)
in die illa dicit Dominus percutiam omnem equum in stuporem et ascensorem ejus in amentiam et super domum Juda aperiam oculos meos et omnem equum populorum percutiam in cæcitate (Prophetia Zachariae 12, 4)
in die illo ponam duces Juda sicut caminum ignis in lignis et sicut facem ignis in fæno et devorabunt ad dextram et ad sinistram omnes populos in circuitu et habitabitur Hierusalem rursum in loco suo in Hierusalem (Prophetia Zachariae 12, 6)
in die illa magnus erit planctus in Hierusalem sicut planctus Adadremmon in campo Mageddon (Prophetia Zachariae 12, 11)
et ducam tertiam partem per ignem et uram eas sicut uritur argentum et probabo eos sicut probatur aurum ipse vocabit nomen meum et ego exaudiam eum dicam populus meus es et ipse dicet Dominus Deus meus (Prophetia Zachariae 13, 9)
ecce dies veniunt Domini et dividentur spolia tua in medio tui (Prophetia Zachariae 14, 1)
et congregabo omnes gentes ad Hierusalem in prœlium et capietur civitas et vastabuntur domus et mulieres violabuntur et egredietur media pars civitatis in captivitatem et reliquum populi non auferetur ex urbe (Prophetia Zachariae 14, 2)
et erit dies una quæ nota est Domino non dies neque nox et in tempore vesperæ erit lux (Prophetia Zachariae 14, 7)