Talált 8616 Eredmények: Pó
et nuntiaverunt domui David dicentes requievit Syria super Ephraim et commotum est cor ejus et cor populi ejus sicut moventur ligna silvarum a facie venti (Liber Isaiae 7, 2)
ascendamus ad Judam et suscitemus eum et avellamus eum ad nos et ponamus regem in medio ejus filium Tabeel (Liber Isaiae 7, 6)
sed caput Syriæ Damascus et caput Damasci Rasin et adhuc sexaginta et quinque anni et desinet Ephraim esse populus (Liber Isaiae 7, 8)
adducet Dominus super te et super populum tuum et super domum patris tui dies qui non venerunt a diebus separationis Ephraim a Juda cum rege Assyriorum (Liber Isaiae 7, 17)
et dixit Dominus ad me sume tibi librum grandem et scribe in eo stilo hominis Velociter spolia detrahe Cito prædare (Liber Isaiae 8, 1)
et accessi ad prophetissam et concepit et peperit filium et dixit Dominus ad me voca nomen ejus Adcelera spolia detrahere Festina prædari (Liber Isaiae 8, 3)
quia antequam sciat puer vocare patrem suum et matrem suam auferetur fortitudo Damasci et spolia Samariæ coram rege Assyriorum (Liber Isaiae 8, 4)
pro eo quod abiecit populus iste aquas Siloæ quæ vadunt cum silentio et adsumpsit magis Rasin et filium Romeliæ (Liber Isaiae 8, 6)
congregamini populi et vincimini et audite universæ procul terræ confortamini et vincimini accingite vos et vincimini (Liber Isaiae 8, 9)
hæc enim ait Dominus ad me sicut in forti manu erudivit me ne irem in via populi hujus dicens (Liber Isaiae 8, 11)
non dicatis coniuratio omnia enim quæ loquitur populus iste coniuratio est et timorem ejus ne timeatis neque paveatis (Liber Isaiae 8, 12)
ecce ego et pueri quos mihi dedit Dominus in signum et in portentum Israhelis a Domino exercituum qui habitat in monte Sion (Liber Isaiae 8, 18)