Talált 8616 Eredmények: Pó
tulit ergo populus terræ Joachaz filium Josiæ et constituit regem pro patre suo in Hierusalem (Liber II Paralipomenon 36, 1)
ad quam et vasa Domini transtulit et posuit ea in templo suo (Liber II Paralipomenon 36, 7)
cumque anni circulus volveretur misit Nabuchodonosor rex qui et adduxerunt eum in Babylonem asportatis simul pretiosissimis vasis domus Domini regem vero constituit Sedeciam fratrem ejus super Judam et Hierusalem (Liber II Paralipomenon 36, 10)
sed et universi principes sacerdotum et populus prævaricati sunt inique juxta universas abominationes gentium et polluerunt domum Domini quam sanctificaverat sibi in Hierusalem (Liber II Paralipomenon 36, 14)
mittebat autem Dominus Deus patrum suorum ad illos per manum nuntiorum suorum de nocte consurgens et cotidie commonens eo quod parceret populo et habitaculo suo (Liber II Paralipomenon 36, 15)
at illi subsannabant nuntios Dei et parvipendebant sermones ejus inludebantque prophetis donec ascenderet furor Domini in populum ejus et esset nulla curatio (Liber II Paralipomenon 36, 16)
hæc dicit Cyrus rex Persarum omnia regna terræ dedit mihi Dominus Deus cæli et ipse præcepit mihi ut ædificarem ei domum in Hierusalem quæ est in Judæa quis ex vobis est in omni populo ejus sit Dominus Deus suus cum eo et ascendat (Liber II Paralipomenon 36, 23)
quis est in vobis de universo populo ejus sit Deus illius cum ipso ascendat Hierusalem quæ est in Judæa et ædificet domum Domini Dei Israël ipse est Deus qui est in Hierusalem (Liber Esdrae 1, 3)
universique qui erant in circuitu adiuverunt manus eorum in vasis argenteis et aureis in substantia in jumentis in supellectili exceptis his quæ sponte obtulerunt (Liber Esdrae 1, 6)
rex quoque Cyrus protulit vasa templi Domini quæ tulerat Nabuchodonosor de Hierusalem et posuerat ea in templo dei sui (Liber Esdrae 1, 7)
qui venerunt cum Zorobabel Hiesua Neemia Saraja Rahelaja Mardochai Belsan Mesphar Beguai Reum Baana numerus virorum populi Israël (Liber Esdrae 2, 2)
et hii qui ascenderunt de Thelmela Thelarsa Cherub et Don et Mer et non potuerunt indicare domum patrum suorum et semen suum utrum ex Israël essent (Liber Esdrae 2, 59)