Talált 8616 Eredmények: Pó
benedicam tibi et multiplicabo semen tuum sicut stellas cæli et velut harenam quæ est in litore maris possidebit semen tuum portas inimicorum suorum (Liber Genesis 22, 17)
responderuntque filii Heth (Liber Genesis 23, 5)
audi nos domine princeps Dei es apud nos in electis sepulchris nostris sepeli mortuum tuum nullusque prohibere te poterit quin in monumento ejus sepelias mortuum tuum (Liber Genesis 23, 6)
surrexit Abraham et adoravit populum terræ filios videlicet Heth (Liber Genesis 23, 7)
ut det mihi speluncam duplicem quam habet in extrema parte agri sui pecunia digna tradat mihi eam coram vobis in possessionem sepulchri (Liber Genesis 23, 9)
habitabat autem Ephron in medio filiorum Heth responditque ad Abraham cunctis audientibus qui ingrediebantur portam civitatis illius dicens (Liber Genesis 23, 10)
nequaquam ita fiat domine mi sed magis ausculta quod loquor agrum trado tibi et speluncam quæ in eo est præsentibus filiis populi mei sepeli mortuum tuum (Liber Genesis 23, 11)
adoravit Abraham coram populo terræ (Liber Genesis 23, 12)
respondit Ephron (Liber Genesis 23, 14)
domine mi audi terram quam postulas quadringentis argenti siclis valet istud est pretium inter me et te sed quantum est hoc sepeli mortuum tuum (Liber Genesis 23, 15)
quod cum audisset Abraham adpendit pecuniam quam Ephron postulaverat audientibus filiis Heth quadringentos siclos argenti et probati monetæ publicæ (Liber Genesis 23, 16)
Abrahæ in possessionem videntibus filiis Heth et cunctis qui intrabant portam civitatis illius (Liber Genesis 23, 18)