Talált 1192 Eredmények: Ope
opera quoque illius prima et novissima scripta sunt in libro regum Israël et Juda (Liber II Paralipomenon 35, 27)
reliqua autem verborum Joacim et abominationum ejus quas operatus est et quæ inventa sunt in eo continentur in libro regum Israël et Juda regnavitque Joachin filius ejus pro eo (Liber II Paralipomenon 36, 8)
secundum vires suas dederunt in inpensas operis auri solidos sexaginta milia et mille argenti minas quinque milia et vestes sacerdotales centum (Liber Esdrae 2, 69)
et statuerunt sacerdotes in ordinibus suis et Levitas in vicibus suis super opera Dei in Hierusalem sicut scriptum est in libro Mosi (Liber Esdrae 6, 18)
et fecerunt sollemnitatem azymorum septem diebus in lætitia quoniam lætificaverat eos Dominus et converterat cor regis Assur ad eos ut adiuvaret manus eorum in opere domus Domini Dei Israël (Liber Esdrae 6, 22)
et post omnia quæ venerunt super nos in operibus nostris pessimis et in delicto nostro magno quia tu Deus noster liberasti nos de iniquitate nostra et dedisti nobis salutem sicut est hodie (Liber Esdrae 9, 13)
et juxta eos ædificaverunt Thecueni optimates autem eorum non subposuerunt colla sua in opere Domini sui (Liber Nehemiae 3, 5)
post eum ædificavit Neemias filius Azboc princeps dimidiæ partis vici Bethsur usque contra sepulchra David et usque ad piscinam quæ grandi opere constructa est et usque ad domum Fortium (Liber Nehemiae 3, 16)
ne operias iniquitatem eorum et peccatum eorum coram facie tua non deleatur quia inriserunt ædificantes (Liber Nehemiae 4, 5)
itaque ædificavimus murum et coniunximus totum usque ad partem dimidiam et provocatum est cor populi ad operandum (Liber Nehemiae 4, 6)
in tempore quoque illo dixi populo unusquisque cum puero suo maneat in medio Hierusalem et sint vobis vices per noctem et diem ad operandum (Liber Nehemiae 4, 22)
quin potius in opere muri ædificavi et agrum non emi et omnes pueri mei congregati ad opus erant (Liber Nehemiae 5, 16)