Talált 945 Eredmények: Omnia
ecce dies venient et auferentur omnia quæ in domo tua sunt et quæ thesaurizaverunt patres tui usque ad diem hanc in Babylonem non relinquetur quicquam dicit Dominus (Liber Isaiae 39, 6)
hæc dicit Dominus redemptor tuus et formator tuus ex utero ego sum Dominus faciens omnia extendens cælos solus stabiliens terram et nullus mecum (Liber Isaiae 44, 24)
formans lucem et creans tenebras faciens pacem et creans malum ego Dominus faciens omnia hæc (Liber Isaiae 45, 7)
quia mihi curvabunt omnia genu et jurabit omnis lingua (Liber Isaiae 45, 24)
quæ audisti vide omnia vos autem non adnuntiastis audita feci tibi nova ex nunc et conservata quæ nescis (Liber Isaiae 48, 6)
quia in lætitia egrediemini et in pace deducemini montes et colles cantabunt coram vobis laudem et omnia ligna regionis plaudent manu (Liber Isaiae 55, 12)
torcular calcavi solus et de gentibus non est vir mecum calcavi eos in furore meo et conculcavi eos in ira mea et aspersus est sanguis eorum super vestimenta mea et omnia indumenta mea inquinavi (Liber Isaiae 63, 3)
domus sanctificationis nostræ et gloriæ nostræ ubi laudaverunt te patres nostri facta est in exustionem ignis et omnia desiderabilia nostra versa sunt in ruinas (Liber Isaiae 64, 11)
omnia hæc manus mea fecit et facta sunt universa ista dicit Dominus ad quem autem respiciam nisi ad pauperculum et contritum spiritu et trementem sermones meos (Liber Isaiae 66, 2)
qui immolat bovem quasi qui interficiat virum qui mactat pecus quasi qui excerebret canem qui offert oblationem quasi qui sanguinem suillum offerat qui recordatur turis quasi qui benedicat idolo hæc omnia elegerunt in viis suis et in abominationibus suis anima eorum delectata est (Liber Isaiae 66, 3)
et dixit Dominus ad me noli dicere puer sum quoniam ad omnia quæ mittam te ibis et universa quæcumque mandavero tibi loqueris (Liber Ieremiae 1, 7)
tu ergo accinge lumbos tuos et surge et loquere ad eos omnia quæ ego præcipio tibi ne formides a facie eorum nec enim timere te faciam vultum eorum (Liber Ieremiae 1, 17)