Mosaico decorativo

Talált 945 Eredmények: Omnia

  • Domine Deus noster omnis hæc copia quam paravimus ut ædificaretur domus nomini sancto tuo de manu tua est et tua sunt omnia (Liber I Paralipomenon 29, 16)

  • fecit quoque concas decem et posuit quinque a dextris et quinque a sinistris ut lavarent in eis omnia quæ in holocaustum oblaturi erant porro in mari sacerdotes lavabantur (Liber II Paralipomenon 4, 6)

  • et lebetas et creagras et fialas omnia vasa fecit Salomoni Hiram pater ejus in domo Domini ex ære mundissimo (Liber II Paralipomenon 4, 16)

  • fecitque Salomon omnia vasa domus Dei et altare aureum et mensas et super eas panes propositionis (Liber II Paralipomenon 4, 19)

  • et florentia quædam et lucernas et forcipes aureos omnia de auro mundissimo facta sunt (Liber II Paralipomenon 4, 21)

  • intulit igitur Salomon omnia quæ voverat David pater suus argentum et aurum et universa vasa posuit in thesauris domus Dei (Liber II Paralipomenon 5, 1)

  • conplevitque Salomon domum Domini et domum regis et omnia quæ disposuerat in corde suo ut faceret in domo Domini et in domo sua et prosperatus est (Liber II Paralipomenon 7, 11)

  • tu quoque si ambulaveris coram me sicut ambulavit David pater tuus et feceris juxta omnia quæ præcepi tibi et justitias meas judiciaque servaveris (Liber II Paralipomenon 7, 17)

  • Baalath etiam et omnes urbes firmissimas quæ fuerunt Salomonis cunctasque urbes quadrigarum et urbes equitum omnia quæ voluit Salomon atque disposuit ædificavit in Hierusalem et in Libano et in universa terra potestatis suæ (Liber II Paralipomenon 8, 6)

  • et exposuit ei Salomon omnia quæ proposuerat nec quicquam fuit quod ei non perspicuum fecerit (Liber II Paralipomenon 9, 2)

  • omnia quoque vasa convivii regis erant aurea et vasa domus saltus Libani ex auro purissimo argentum enim in diebus illis pro nihilo reputabatur (Liber II Paralipomenon 9, 20)

  • dixit autem Judæ ædificemus civitates istas et vallemus muris et roboremus turribus et portis et seris donec a bellis quieta sunt omnia eo quod quæsierimus Dominum Deum patrum nostrorum et dederit nobis pacem per gyrum ædificaverunt igitur et nullum in extruendo inpedimentum fuit (Liber II Paralipomenon 14, 7)


"Ouço interiormente uma voz que constantemente me diz: Santifique-se e santifique!" São Padre Pio de Pietrelcina