Talált 224 Eredmények: Mut
et illa dixit utinam inveniat ancilla tua gratiam in oculis tuis et abiit mulier in viam suam et comedit vultusque ejus non sunt amplius in diversa mutati (Liber I Samuelis 1, 18)
et insiliet in te spiritus Domini et prophetabis cum eis et mutaberis in virum alium (Liber I Samuelis 10, 6)
itaque cum avertisset umerum suum ut abiret a Samuhele inmutavit ei Deus cor aliud et venerunt omnia signa hæc in die illa (Liber I Samuelis 10, 9)
et inmutavit os suum coram eis et conlabebatur inter manus eorum et inpingebat in ostia portæ defluebantque salivæ ejus in barbam (Liber I Samuelis 21, 13)
at illi surgentes abierunt in Ziph ante Saul David autem et viri ejus erant in deserto Maon in campestribus ad dextram Jesimuth (Liber I Samuelis 23, 24)
mutavit ergo habitum suum vestitusque est aliis vestimentis abiit ipse et duo viri cum eo veneruntque ad mulierem nocte et ait divina mihi in pythone et suscita mihi quem dixero tibi (Liber I Samuelis 28, 8)
surrexit igitur David de terra et lotus unctusque est cumque mutasset vestem ingressus est domum Domini et adoravit et venit in domum suam petivitque ut ponerent ei panem et comedit (Liber II Samuelis 12, 20)
dixitque Hieroboam uxori suæ surge et commuta habitum ne cognoscaris quod sis uxor Hieroboam et vade in Silo ubi est Ahia propheta qui locutus est mihi quod regnaturus essem super populum hunc (Liber I Regum 14, 2)
abiit ergo propheta et occurrit regi in via et mutavit aspersione pulveris os et oculos suos (Liber I Regum 20, 38)
dixitque rex Israël ad Josaphat sume arma et ingredere prœlium et induere vestibus tuis porro rex Israël mutavit habitum et ingressus est bellum (Liber I Regum 22, 30)
dixeruntque sanguis est gladii pugnaverunt reges contra se et cæsi sunt mutuo nunc perge ad prædam Moab (Liber II Regum 3, 23)
cui ait vade pete mutuo ab omnibus vicinis tuis vasa vacua non pauca (Liber II Regum 4, 3)