Mosaico decorativo

Talált 771 Eredmények: Moses Iosue Et Aaron Sacerdotem Et Sacrificium

  • murmuravit autem omnis multitudo filiorum Israël sequenti die contra Mosen et Aaron dicens vos interfecistis populum Domini (Liber Numeri 16, 41)

  • Moses et Aaron fugerunt ad tabernaculum fœderis quod postquam ingressi sunt operuit nubes et apparuit gloria Domini (Liber Numeri 16, 43)

  • dixit Moses ad Aaron tolle turibulum et hausto igne de altari mitte incensum desuper pergens cito ad populum ut roges pro eis jam enim egressa est ira a Domino et plaga desævit (Liber Numeri 16, 46)

  • quod cum fecisset Aaron et cucurrisset ad mediam multitudinem quam jam vastabat incendium obtulit thymiama (Liber Numeri 16, 47)

  • reversusque est Aaron ad Mosen ad ostium tabernaculi fœderis postquam quievit interitus (Liber Numeri 16, 50)

  • nomen autem Aaron erit in tribu Levi et una virga cunctas eorum familias continebit (Liber Numeri 17, 3)

  • locutusque est Moses ad filios Israël et dederunt ei omnes principes virgas per singulas tribus fueruntque virgæ duodecim absque virga Aaron (Liber Numeri 17, 6)

  • quas cum posuisset Moses coram Domino in tabernaculo testimonii (Liber Numeri 17, 7)

  • sequenti die regressus invenit germinasse virgam Aaron in domo Levi et turgentibus gemmis eruperant flores qui foliis dilatatis in amigdalas deformati sunt (Liber Numeri 17, 8)

  • protulit ergo Moses omnes virgas de conspectu Domini ad cunctos filios Israël videruntque et receperunt singuli virgas suas (Liber Numeri 17, 9)

  • dixitque Dominus ad Mosen refer virgam Aaron in tabernaculum testimonii ut servetur ibi in signum rebellium filiorum et quiescant querellæ eorum a me ne moriantur (Liber Numeri 17, 10)

  • fecitque Moses sicut præceperat Dominus (Liber Numeri 17, 11)


"É loucura fixar o olhar no que rapidamente passa". São Padre Pio de Pietrelcina