Encontrados 771 resultados para: Moses Iosue Et Aaron Sacerdotem Et Sacrificium
murmuravit autem omnis multitudo filiorum Israël sequenti die contra Mosen et Aaron dicens vos interfecistis populum Domini (Liber Numeri 16, 41)
Moses et Aaron fugerunt ad tabernaculum fœderis quod postquam ingressi sunt operuit nubes et apparuit gloria Domini (Liber Numeri 16, 43)
dixit Moses ad Aaron tolle turibulum et hausto igne de altari mitte incensum desuper pergens cito ad populum ut roges pro eis jam enim egressa est ira a Domino et plaga desævit (Liber Numeri 16, 46)
quod cum fecisset Aaron et cucurrisset ad mediam multitudinem quam jam vastabat incendium obtulit thymiama (Liber Numeri 16, 47)
reversusque est Aaron ad Mosen ad ostium tabernaculi fœderis postquam quievit interitus (Liber Numeri 16, 50)
nomen autem Aaron erit in tribu Levi et una virga cunctas eorum familias continebit (Liber Numeri 17, 3)
locutusque est Moses ad filios Israël et dederunt ei omnes principes virgas per singulas tribus fueruntque virgæ duodecim absque virga Aaron (Liber Numeri 17, 6)
quas cum posuisset Moses coram Domino in tabernaculo testimonii (Liber Numeri 17, 7)
sequenti die regressus invenit germinasse virgam Aaron in domo Levi et turgentibus gemmis eruperant flores qui foliis dilatatis in amigdalas deformati sunt (Liber Numeri 17, 8)
protulit ergo Moses omnes virgas de conspectu Domini ad cunctos filios Israël videruntque et receperunt singuli virgas suas (Liber Numeri 17, 9)
dixitque Dominus ad Mosen refer virgam Aaron in tabernaculum testimonii ut servetur ibi in signum rebellium filiorum et quiescant querellæ eorum a me ne moriantur (Liber Numeri 17, 10)
fecitque Moses sicut præceperat Dominus (Liber Numeri 17, 11)