Talált 1170 Eredmények: Mihi
da mihi in animo constantiam ut contemnam illum et virtutem ut evertam illum (Liber Iudith 9, 14)
nunc autem dic mihi qua ex causa recessisti ab illis et placuit tibi ut venires ad nos (Liber Iudith 11, 3)
et dicet mihi quando eis reddat peccatum suum et veniens nuntiabo tibi ita ut ego adducam te per mediam Hierusalem et habebis omnem populum Israël sicut oves quibus non est pastor et non latrabit vel unus contra te (Liber Iudith 11, 15)
quoniam hæc mihi dicta sunt per providentiam Dei (Liber Iudith 11, 16)
et quoniam bona est promissio tua si fecerit mihi hoc Deus tuus erit et meus Deus et tu in domo Nabuchodonosor magna eris et nomen tuum nominabitur in universa terra (Liber Iudith 11, 21)
cui respondens Judith dixit nunc non potero manducare ex his quæ mihi præcipis tribui ne veniat super me offensio ex his autem quæ mihi detuli manducabo (Liber Iudith 12, 2)
omne quod erit ante oculos ejus bonum et optimum faciam quicquid autem illi placuerit hoc mihi erit optimum omnibus diebus vitæ meæ (Liber Iudith 12, 14)
si inveni gratiam in conspectu regis et si regi placet ut det mihi quod postulo et meam impleat petitionem veniat rex et Aman ad convivium quod paravi eis et cras regi aperiam voluntatem meam (Liber Esther 5, 8)
ad quem illa respondit si inveni gratiam in oculis tuis o rex et si tibi placet dona mihi animam meam pro qua rogo et populum meum pro quo obsecro (Liber Esther 7, 3)
quia timor quem timebam evenit mihi et quod verebar accidit (Liber Iob 3, 25)
quis det ut veniat petitio mea et quod expecto tribuat mihi Deus (Liber Iob 6, 8)
et hæc mihi sit consolatio ut adfligens me dolore non parcat nec contradicam sermonibus Sancti (Liber Iob 6, 10)