Talált 504 Eredmények: Manus
et benedixit Ezras Domino Deo magno et respondit omnis populus amen amen elevans manus suas et incurvati sunt et adoraverunt Deum proni in terram (Liber Nehemiae 8, 6)
populi quoque terræ qui inportant venalia et omnia ad usum per diem sabbati ut vendant non accipiemus ab eis in sabbato et in die sanctificata et dimittemus annum septimum et exactionem universæ manus (Liber Nehemiae 10, 31)
erit enim memoriale nominis tui cum manus feminea dejecerit eum (Liber Iudith 9, 15)
quia fecisti viriliter et confortatum est cor tuum eo quod castitatem amaveris et post virum tuum alterum non scieris ideo et manus Domini confortavit te et ideo eris benedicta in æternum (Liber Iudith 15, 11)
Dominus autem omnipotens nocuit eum et tradidit eum in manus feminæ et confudit eum (Liber Iudith 16, 7)
et pro nihilo duxit in unum Mardocheum mittere manus suas audierat enim quod esset gentis judææ magisque voluit omnem Judæorum qui erant in regno Asueri perdere nationem (Liber Esther 3, 6)
ecce docuisti multos et manus lassas roborasti (Liber Iob 4, 3)
qui dissipat cogitationes malignorum ne possint implere manus eorum quod cœperant (Liber Iob 5, 12)
quia ipse vulnerat et medetur percutit et manus ejus sanabunt (Liber Iob 5, 18)
si lotus fuero quasi aquis nivis et fulserint velut mundissimæ manus meæ (Liber Iob 9, 30)
manus tuæ plasmaverunt me et fecerunt me totum in circuitu et sic repente præcipitas me (Liber Iob 10, 8)
tu autem firmasti cor tuum et expandisti ad eum manus tuas (Liber Iob 11, 13)