Talált 422 Eredmények: Lud
et reliquum horum quod ad nullos usus facit lignum curvum et verticibus plenum sculpat diligenter per vacuitatem suam et per scientiam artis suæ figuret illud et adsimilet illud imagini hominis (Liber Sapientiae 13, 13)
aut alicui ex animalibus illud conparet perliniens lubrica et rubicundum faciens fuco colorem illius et omnem maculam quæ in illo est perliniens (Liber Sapientiae 13, 14)
et faciat ei dignam habitationem in pariete ponens illud confirmans ferro (Liber Sapientiae 13, 15)
illud enim cupiditas adquirendi excogitavit et artifex sapientia fabricavit sua (Liber Sapientiae 14, 2)
per manus autem quod fit maledictum et ipsum et qui fecit illud quia ille quidem operatus est illud autem cum esset fragile Deus cognominatus est (Liber Sapientiae 14, 8)
sed æstimaverunt ludum esse vitam nostram et conversationem vitæ conpositam ad lucrum et oportere undecumque etiam ex malo adquirere (Liber Sapientiae 15, 12)
aut sonus validus præcipitarum petrarum aut ludentium animalium cursus invisus aut mugientium valida bestiarum vox aut resonans de altissimis montibus echo deficientes faciebat illos præ timore (Liber Sapientiae 17, 18)
vinum novum amicus novus veterescat et cum suavitate bibes illud (Liber Ecclesiasticus 9, 15)
omne opus corruptibile in fine deficiet et qui illud operatur ibit cum ipso (Liber Ecclesiasticus 14, 20)
et omne opus electum justificabitur et qui operatur illud honorabitur in illo (Liber Ecclesiasticus 14, 21)
qui timet Deum faciet illud et qui continens est justitiæ adprehendet illam (Liber Ecclesiasticus 15, 1)
verbum sapiens quodcumque audierit scius laudabit et ad se adiciet audivit luxuriosus et displicebit illi et proiciet illud post dorsum suum (Liber Ecclesiasticus 21, 18)