Talált 199 Eredmények: Libro legis

  • dixit autem Helcias pontifex ad Saphan scribam librum legis repperi in domo Domini deditque Helcias volumen Saphan qui et legit illud (Liber II Regum 22, 8)

  • et audisset rex verba libri legis Domini scidit vestimenta sua (Liber II Regum 22, 11)

  • hæc dicit Dominus ecce ego adducam mala super locum hunc et super habitatores ejus omnia verba legis quæ legit rex Juda (Liber II Regum 22, 16)

  • stetitque rex super gradum et percussit fœdus coram Domino ut ambularent post Dominum et custodirent præcepta ejus et testimonia et cærimonias in omni corde et in tota anima et suscitarent verba fœderis hujus quæ scripta erant in libro illo adquievitque populus pacto (Liber II Regum 23, 3)

  • et præcepit omni populo dicens facite phase Domino Deo vestro secundum quod scriptum est in libro fœderis hujus (Liber II Regum 23, 21)

  • sed et pythones et ariolos et figuras idolorum et inmunditias abominationesque quæ fuerant in terra Juda et in Hierusalem abstulit Josias ut statueret verba legis quæ scripta sunt in libro quem invenit Helcias sacerdos in templo Domini (Liber II Regum 23, 24)

  • reliqua autem verba Josiæ et universa quæ fecit nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda (Liber II Regum 23, 28)

  • reliqua autem sermonum Jojachim et universa quæ fecit nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda et dormivit Jojachim cum patribus suis (Liber II Regum 24, 5)

  • universus ergo Israël dinumeratus est et summa eorum scripta est in libro regum Israël et Juda translatique sunt in Babylonem propter delictum suum (Liber I Paralipomenon 9, 1)

  • gesta autem David regis priora et novissima scripta sunt in libro Samuhel videntis et in libro Nathan prophetæ atque in volumine Gad videntis (Liber I Paralipomenon 29, 29)

  • holocausta quoque offerunt Domino per singulos dies mane et vespere et thymiama juxta legis præcepta confectum et proponuntur panes in mensa mundissima estque apud nos candelabrum aureum et lucernæ ejus ut accendantur semper ad vesperam nos quippe custodimus præcepta Domini Dei nostri quem vos reliquistis (Liber II Paralipomenon 13, 11)

  • reliqua autem sermonum Abia viarumque et operum ejus scripta sunt diligentissime in libro prophetæ Addo (Liber II Paralipomenon 13, 22)


“Como é belo esperar!” São Padre Pio de Pietrelcina