Talált 128 Eredmények: Levitæ Levitarum

  • quia non est inter vos pars Levitarum sed sacerdotium Domini est eorum hereditas Gad autem et Ruben et dimidia tribus Manasse jam acceperant possessiones suas trans Jordanem ad orientalem plagam quas dedit eis Moses famulus Domini (Liber Iosue 18, 7)

  • itaque universæ civitates Levitarum in medio possessionis filiorum Israël fuerunt quadraginta octo (Liber Iosue 21, 39)

  • et agnoscentes vocem adulescentis Levitæ utentesque illius diversorio dixerunt ad eum quis te huc adduxit quid hic agis quam ob causam huc venire voluisti (Liber Iudicum 18, 3)

  • et cum paululum declinassent ingressi sunt domum adulescentis Levitæ qui erat in domo Micha salutaveruntque eum verbis pacificis (Liber Iudicum 18, 15)

  • Levitæ autem deposuerunt arcam Dei et capsellam quæ erat juxta eam in qua erant vasa aurea et posuerunt super lapidem grandem viri autem bethsamitæ obtulerunt holocausta et immolaverunt victimas in die illa Domino (Liber I Samuelis 6, 15)

  • venit autem et Sadoc et universi Levitæ cum eo portantes arcam fœderis Dei et deposuerunt arcam Dei et ascendit Abiathar donec expletus est omnis populus qui egressus fuerat de civitate (Liber II Samuelis 15, 24)

  • et portaverunt arcam Domini et tabernaculum fœderis et omnia vasa sanctuarii quæ erant in tabernaculo et ferebant ea sacerdotes et Levitæ (Liber I Regum 8, 4)

  • fratres quoque eorum Levitæ qui ordinati sunt in cunctum ministerium tabernaculi domus Domini (Liber I Paralipomenon 6, 48)

  • qui autem habitaverunt primi in possessionibus et in urbibus suis Israël et sacerdotes Levitæ et Nathinnei (Liber I Paralipomenon 9, 2)

  • hii sunt principes cantorum per familias Levitarum qui in exedris morabantur ita ut die et nocte jugiter suo ministerio deservirent (Liber I Paralipomenon 9, 33)

  • capita Levitarum per familias suas principes manserunt in Hierusalem (Liber I Paralipomenon 9, 34)

  • sanctificati sunt ergo sacerdotes et Levitæ ut portarent arcam Domini Dei Israël (Liber I Paralipomenon 15, 14)


Jesus lhe quer bem, da maneira que só Ele sabe amar.” São Padre Pio de Pietrelcina