Talált 148 Eredmények: Judas

  • filii Liæ primogenitus Ruben et Symeon et Levi et Judas et Isachar et Zabulon (Liber Genesis 35, 23)

  • dixit ergo Judas fratribus suis quid nobis prodest si occiderimus fratrem nostrum et celaverimus sanguinem ipsius (Liber Genesis 37, 26)

  • eo tempore descendens Judas a fratribus suis divertit ad virum odollamitem nomine Hiram (Liber Genesis 38, 1)

  • dedit autem Judas uxorem primogenito suo Her nomine Thamar (Liber Genesis 38, 6)

  • dixit ergo Judas ad Onam filium suum ingredere ad uxorem fratris tui et sociare illi ut suscites semen fratri tuo (Liber Genesis 38, 8)

  • quam ob rem dixit Judas Thamar nurui suæ esto vidua in domo patris tui donec crescat Sela filius meus timebat enim ne et ipse moreretur sicut fratres ejus quæ abiit et habitavit in domo patris sui (Liber Genesis 38, 11)

  • quam cum vidisset Judas suspicatus est esse meretricem operuerat enim vultum suum ne cognosceretur (Liber Genesis 38, 15)

  • ait Judas quid vis tibi pro arrabone dari respondit anulum tuum et armillam et baculum quem manu tenes ad unum igitur coitum concepit mulier (Liber Genesis 38, 18)

  • misit autem Judas hedum per pastorem suum Odollamitem ut reciperet pignus quod dederat mulieri qui cum non invenisset eam (Liber Genesis 38, 20)

  • ait Judas habeat sibi certe mendacii nos arguere non poterit ego misi hedum quem promiseram et tu non invenisti eam (Liber Genesis 38, 23)

  • ecce autem post tres menses nuntiaverunt Judæ dicentes fornicata est Thamar nurus tua et videtur uterus illius intumescere dixit Judas producite eam ut conburatur (Liber Genesis 38, 24)

  • respondit Judas denuntiavit nobis vir ille sub testificatione jurandi dicens non videbitis faciem meam nisi fratrem vestrum minimum adduxeritis vobiscum (Liber Genesis 43, 3)


“Para consolar uma alma na sua dor, mostre-lhe todo o bem que ela ainda pode fazer.” São Padre Pio de Pietrelcina