Talált 162 Eredmények: Jesum
sed induite Dominum Jesum Christum et carnis curam ne feceritis in desideriis (Epistula ad Romanos 13, 14)
Deus autem patientiæ et solacii det vobis id ipsum sapere in alterutrum secundum Jesum Christum (Epistula ad Romanos 15, 5)
dico enim Christum Jesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei ad confirmandas promissiones patrum (Epistula ad Romanos 15, 8)
obsecro igitur vos fratres per Dominum nostrum Jesum Christum et per caritatem Spiritus ut adiuvetis me in orationibus pro me ad Deum (Epistula ad Romanos 15, 30)
solo sapienti Deo per Jesum Christum cui honor in sæcula sæculorum amen (Epistula ad Romanos 16, 27)
non enim judicavi scire me aliquid inter vos nisi Jesum Christum et hunc crucifixum (Epistula I ad Corinthios 2, 2)
non sum liber non sum apostolus nonne Jesum Dominum nostrum vidi non opus meum vos estis in Domino (Epistula I ad Corinthios 9, 1)
Deo autem gratias qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum (Epistula I ad Corinthios 15, 57)
si quis non amat Dominum Jesum Christum sit anathema maranatha (Epistula I ad Corinthios 16, 22)
non enim nosmet ipsos prædicamus sed Jesum Christum Dominum nos autem servos vestros per Jesum (Epistula II ad Corinthios 4, 5)
semper enim nos qui vivimus in mortem tradimur propter Jesum ut et vita Jesu manifestetur in carne nostra mortali (Epistula II ad Corinthios 4, 11)
scientes quoniam qui suscitavit Jesum et nos cum Jesu suscitabit et constituet vobiscum (Epistula II ad Corinthios 4, 14)