Mosaico decorativo

Talált 760 Eredmények: Ipse

  • in die illa erit Ægyptus quasi mulieres et stupebunt et timebunt a facie commotionis manus Domini exercituum quam ipse movebit super eam (Liber Isaiae 19, 16)

  • et erit terra Juda Ægypto in festivitatem omnis qui illius fuerit recordatus pavebit a facie consilii Domini exercituum quod ipse cogitavit super eam (Liber Isaiae 19, 17)

  • ipse autem sapiens adduxit malum et verba sua non abstulit et consurget contra domum pessimorum et contra auxilium operantium iniquitatem (Liber Isaiae 31, 2)

  • fraudulenti vasa pessima sunt ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos mites in sermone mendacii cum loqueretur pauper judicium (Liber Isaiae 32, 7)

  • princeps vero ea quæ digna sunt principe cogitavit et ipse super duces stabit (Liber Isaiae 32, 8)

  • væ qui prædaris nonne et ipse prædaberis et qui spernis nonne et ipse sperneris cum consummaveris deprædationem deprædaberis cum fatigatus desiveris contemnere contemneris (Liber Isaiae 33, 1)

  • et erit fides in temporibus tuis divitiæ salutis sapientia et scientia timor Domini ipse thesaurus ejus (Liber Isaiae 33, 6)

  • Dominus enim judex noster Dominus legifer noster Dominus rex noster ipse salvabit nos (Liber Isaiae 33, 22)

  • requirite diligenter in libro Domini et legite unum ex eis non defuit alter ad alterum non quæsivit quia quod ex ore meo procedit ille mandavit et spiritus ejus ipse congregavit ea (Liber Isaiae 34, 16)

  • et ipse misit eis sortem et manus ejus divisit eam illis in mensuram usque in æternum possidebunt eam in generatione et generatione habitabunt in ea (Liber Isaiae 34, 17)

  • dicite pusillanimis confortamini nolite timere ecce Deus vester ultionem adducet retributionis Deus ipse veniet et salvabit vos (Liber Isaiae 35, 4)

  • quod si responderis mihi in Domino Deo nostro confidimus nonne ipse est cujus abstulit Ezechias excelsa et altaria et dixit Judæ et Hierusalem coram altari isto adorabitis (Liber Isaiae 36, 7)


“Nas tribulações é necessário ter fé em Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina