Talált 1307 Eredmények: In Domum Suam
ad vocem suam dat multitudinem aquarum in cælo et elevat nebulas ab extremitatibus terræ fulgura in pluviam facit et educit ventum de thesauris suis (Liber Ieremiae 10, 13)
et non audierunt nec inclinaverunt aurem suam sed abierunt unusquisque in pravitate cordis sui mali et induxi super eos omnia verba pacti hujus quod præcepi ut facerent et non fecerunt (Liber Ieremiae 11, 8)
reliqui domum meam dimisi hereditatem meam dedi dilectam animam meam in manu inimicorum ejus (Liber Ieremiae 12, 7)
hæc dicit Dominus adversum omnes vicinos meos pessimos qui tangunt hereditatem quam distribui populo meo Israël ecce ego evellam eos de terra eorum et domum Juda evellam de medio eorum (Liber Ieremiae 12, 14)
et cum evellero eos convertar et miserebor eorum et reducam eos virum ad hereditatem suam et virum in terram suam (Liber Ieremiae 12, 15)
sicut enim adheret lumbare ad lumbos viri sic adglutinavi mihi omnem domum Israël et omnem domum Juda dicit Dominus ut esset mihi in populum et in nomen et in laudem et in gloriam et non audierunt (Liber Ieremiae 13, 11)
si mutare potest Æthiops pellem suam aut pardus varietates suas et vos poteritis bene facere cum didiceritis malum (Liber Ieremiae 13, 23)
hæc enim dicit Dominus ne ingrediaris domum convivii neque vadas ad plangendum neque consoleris eos quia abstuli pacem meam a populo isto dicit Dominus misericordiam et miserationes (Liber Ieremiae 16, 5)
et domum convivii non ingredieris ut sedeas cum eis et comedas et bibas (Liber Ieremiae 16, 8)
sed vivit Dominus qui eduxit filios Israël de terra aquilonis et de universis terris ad quas ejeci eos et reducam eos in terram suam quam dedi patribus eorum (Liber Ieremiae 16, 15)
et non audierunt nec inclinaverunt aurem suam sed induraverunt cervicem suam ne audirent me et ne acciperent disciplinam (Liber Ieremiae 17, 23)
et venient de civitate Juda et de circuitu Hierusalem et de terra Beniamin et de campestribus et de montuosis et ab austro portantes holocaustum et victimam et sacrificium et tus et inferent oblationem in domum Domini (Liber Ieremiae 17, 26)