Talált 1758 Eredmények: Ima
Ammanites et Moabites etiam post decimam generationem non intrabunt ecclesiam Domini in æternum (Liber Deuteronomii 23, 3)
non accipies loco pignoris inferiorem et superiorem molam quia animam suam adposuit tibi (Liber Deuteronomii 24, 6)
sed eadem die reddes ei pretium laboris sui ante solis occasum quia pauper est et ex eo sustentat animam suam ne clamet contra te ad Dominum et reputetur tibi in peccatum (Liber Deuteronomii 24, 15)
adflixeruntque nos Ægyptii et persecuti sunt inponentes onera gravissima (Liber Deuteronomii 26, 6)
quando conpleveris decimam cunctarum frugum tuarum anno decimarum tertio dabis Levitæ et advenæ et pupillo et viduæ ut comedant intra portas tuas et saturentur (Liber Deuteronomii 26, 12)
hodie Dominus Deus tuus præcepit tibi ut facias mandata hæc atque judicia et custodias et impleas ex toto corde tuo et ex tota anima tua (Liber Deuteronomii 26, 16)
maledictus qui accipit munera ut percutiat animam sanguinis innocentis et dicet omnis populus amen (Liber Deuteronomii 27, 25)
mittet Dominus super te famem et esuriem et increpationem in omnia opera tua quæ facies donec conterat te et perdat velociter propter adinventiones tuas pessimas in quibus reliquisti me (Liber Deuteronomii 28, 20)
et palpes in meridie sicut palpare solet cæcus in tenebris et non dirigas vias tuas omnique tempore calumniam sustineas et opprimaris violentia nec habeas qui liberet te (Liber Deuteronomii 28, 29)
gentem procacissimam quæ non deferat seni nec misereatur parvulo (Liber Deuteronomii 28, 50)
augebit Dominus plagas tuas et plagas seminis tui plagas magnas et perseverantes infirmitates pessimas et perpetuas (Liber Deuteronomii 28, 59)
in gentibus quoque illis non quiesces neque erit requies vestigio pedis tui dabit enim tibi Dominus ibi cor pavidum et deficientes oculos et animam mærore consumptam (Liber Deuteronomii 28, 65)