Talált 771 Eredmények: Hierusalem
Hierusalem civitas Dei castigavit te Dominus in operibus manuum tuarum (Liber Thobis 13, 11)
anima mea benedic Dominum quoniam liberavit Hierusalem civitatem suam (Liber Thobis 13, 19)
beatus ero si fuerint reliquiæ seminis mei ad videndam claritatem Hierusalem (Liber Thobis 13, 20)
portæ Hierusalem ex sapphyro et zmaragdo ædificabuntur et ex lapide pretioso omnis circuitus murorum ejus (Liber Thobis 13, 21)
et relinquent gentes idola sua et venient in Hierusalem et inhabitabunt in ea (Liber Thobis 14, 8)
et ad omnes qui erant in Samaria et trans flumen Jordanem usque Hierusalem et omnem terram Jesse quousque perveniatur ad montes Æthiopiæ (Liber Iudith 1, 9)
tremor etiam et horror invasit sensus eorum ne hoc faceret Hierusalem et templo Domini quod fecerat ceteris civitatibus et templis earum (Liber Iudith 4, 2)
ut obtinerent ascensus montium per quos via esse poterat ad Hierusalem ut illic custodirent ubi angustum iter esse poterat inter montes (Liber Iudith 4, 6)
nuper autem reversi ad Deum suum ex dispersione qua dispersi fuerant adunati sunt et ascenderunt montana hæc omnia et iterum possident Hierusalem ubi sunt sancta eorum (Liber Iudith 5, 23)
nihil tamen interrogantes eam dimiserunt transire dicentes Deus patrum nostrorum det tibi gratiam et omne consilium tui cordis sua virtute corroboret ut glorietur super te Hierusalem et sit nomen tuum in numero sanctorum et justorum (Liber Iudith 10, 8)
et dicet mihi quando eis reddat peccatum suum et veniens nuntiabo tibi ita ut ego adducam te per mediam Hierusalem et habebis omnem populum Israël sicut oves quibus non est pastor et non latrabit vel unus contra te (Liber Iudith 11, 15)
dicens confirma me Domine Deus Israël et respice in hac hora ad opera manuum mearum ut sicut promisisti Hierusalem civitatem tuam erigas et hoc quod credens per te posse fieri cogitavi perficiam (Liber Iudith 13, 7)