Talált 771 Eredmények: Hierusalem
sculptile quoque et conflatile signum posuit in domo Domini de qua locutus est Dominus ad David et ad Salomonem filium ejus dicens in domo hac et in Hierusalem quam elegi de cunctis tribubus Israël ponam nomen meum in sempiternum (Liber II Paralipomenon 33, 7)
igitur Manasses seduxit Judam et habitatores Hierusalem ut facerent malum super omnes gentes quas subverterat Dominus a facie filiorum Israël (Liber II Paralipomenon 33, 9)
deprecatusque est eum et obsecravit intente et exaudivit orationem ejus reduxitque eum Hierusalem in regnum suum et cognovit Manasses quod Dominus ipse esset Deus (Liber II Paralipomenon 33, 13)
et abstulit deos alienos et simulacrum de domo Domini aras quoque quas fecerat in monte domus Domini et in Hierusalem et projecit omnia extra urbem (Liber II Paralipomenon 33, 15)
viginti duo annorum erat Amon cum regnare cœpisset et duobus annis regnavit in Hierusalem (Liber II Paralipomenon 33, 21)
octo annorum erat Josias cum regnare cœpisset et triginta et uno annis regnavit in Hierusalem (Liber II Paralipomenon 34, 1)
octavo autem anno regni sui cum adhuc esset puer cœpit quærere Deum patris sui David et duodecimo anno postquam cœperat mundavit Judam et Hierusalem ab excelsis et lucis simulacrisque et sculptilibus (Liber II Paralipomenon 34, 3)
ossa præterea sacerdotum conbusit in altaribus idolorum mundavitque Judam et Hierusalem (Liber II Paralipomenon 34, 5)
cumque altaria dissipasset et lucos et sculptilia contrivisset in frusta cunctaque delubra demolitus esset de universa terra Israël reversus est Hierusalem (Liber II Paralipomenon 34, 7)
qui venerunt ad Helciam sacerdotem magnum acceptamque ab eo pecuniam quæ inlata fuerat in domum Domini et quam congregaverant Levitæ janitores de Manasse et Ephraim et universis reliquiis Israël ab omni quoque Juda et Beniamin et habitatoribus Hierusalem (Liber II Paralipomenon 34, 9)
abiit igitur Helcias et hii qui simul a rege missi fuerant ad Holdan propheten uxorem Sellum filii Thecuath filii Hasra custodis vestium quæ habitabat Hierusalem in secunda et locuti sunt ei verba quæ supra narravimus (Liber II Paralipomenon 34, 22)
atque emollitum est cor tuum et humiliatus es in conspectu Dei super his quæ dicta sunt contra locum hunc et habitatores Hierusalem reveritusque faciem meam scidisti vestimenta tua et flevisti coram me ego quoque exaudivi te dicit Dominus (Liber II Paralipomenon 34, 27)