Talált 771 Eredmények: Hierusalem
quæ postquam gesta sunt misit Sennacherib rex Assyriorum servos suos Hierusalem ipse enim cum universo exercitu obsidebat Lachis ad Ezechiam regem Juda et ad omnem populum qui erat in urbe dicens (Liber II Paralipomenon 32, 9)
hæc dicit Sennacherib rex Assyriorum in quo habentes fiduciam sedetis obsessi in Hierusalem (Liber II Paralipomenon 32, 10)
numquid non iste est Ezechias qui destruxit excelsa illius et altaria et præcepit Judæ et Hierusalem dicens coram altari uno adorabitis et in ipso conburetis incensum (Liber II Paralipomenon 32, 12)
insuper et clamore magno lingua judaica contra populum qui sedebat in muris Hierusalem personabat ut terreret eos et caperet civitatem (Liber II Paralipomenon 32, 18)
locutusque est contra Deum Hierusalem sicut adversum deos populorum terræ opera manuum hominum (Liber II Paralipomenon 32, 19)
salvavitque Dominus Ezechiam et habitatores Hierusalem de manu Sennacherib regis Assyriorum et de manu omnium et præstitit ei quietem per circuitum (Liber II Paralipomenon 32, 22)
multi etiam deferebant hostias et sacrificia Domino Hierusalem et munera Ezechiæ regi Juda qui exaltatus est post hæc coram cunctis gentibus (Liber II Paralipomenon 32, 23)
sed non juxta beneficia quæ acceperat retribuit quia elevatum est cor ejus et facta est contra eum ira et contra Judam ac Hierusalem (Liber II Paralipomenon 32, 25)
humiliatusque est postea eo quod exaltatum fuisset cor ejus tam ipse quam habitatores Hierusalem et idcirco non venit super eos ira Domini in diebus Ezechiæ (Liber II Paralipomenon 32, 26)
dormivitque Ezechias cum patribus suis et sepelierunt eum supra sepulchra filiorum David et celebravit ejus exequias universus Juda et omnes habitatores Hierusalem regnavitque Manasses filius ejus pro eo (Liber II Paralipomenon 32, 33)
duodecim annorum erat Manasses cum regnare cœpisset et quinquaginta quinque annis regnavit in Hierusalem (Liber II Paralipomenon 33, 1)
ædificavit quoque altaria in domo Domini de qua dixerat Dominus in Hierusalem erit nomen meum in æternum (Liber II Paralipomenon 33, 4)