Talált 304 Eredmények: Gentes Victus By Joshua XII
SAMECH recedite polluti clamaverunt eis recedite abite nolite tangere jurgati quippe sunt et commoti dixerunt inter gentes non addet ultra ut habitet in eis (Lamentationes 4, 15)
avertatur ira tua a nobis quia derelicti sumus pauci inter gentes ubi dispersisti nos (Liber Baruch 2, 13)
dicens si non obaudieritis vocem meam ambitio hæc magna et multa convertetur in minimo inter gentes quo ego dispergam illos (Liber Baruch 2, 29)
disce ubi sit prudentia ubi sit virtus ubi sit intellectus ut scias simul ubi sit longiturnitas vitæ et victus ubi sit lumen oculorum et pax (Liber Baruch 3, 14)
et dicentem fili hominis mitto ego te ad filios Israël ad gentes apostatrices quæ recesserunt a me patres eorum prævaricati sunt pactum meum usque ad diem hanc (Prophetia Ezechielis 2, 3)
et dixit Dominus sic comedent filii Israël panem suum pollutum inter gentes ad quas eiciam eos (Prophetia Ezechielis 4, 13)
et contempsit judicia mea ut plus esset impia quam gentes et præcepta mea ultra quam terræ quæ in circuitu ejus sunt judicia enim mea projecerunt et in præceptis meis non ambulaverunt (Prophetia Ezechielis 5, 6)
idcirco hæc dicit Dominus Deus quia superastis gentes quæ in circuitu vestro sunt in præceptis meis non ambulastis et judicia mea non fecistis et juxta judicia gentium quæ in circuitu vestro sunt non estis operati (Prophetia Ezechielis 5, 7)
et egressum est nomen tuum in gentes propter speciem tuam quia perfecta eras in decore meo quem posueram super te dicit Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 16, 14)
et audierunt de eo gentes et non absque vulneribus suis ceperunt eum et adduxerunt eum in catenis in terram Ægypti (Prophetia Ezechielis 19, 4)
et convenerunt adversum eum gentes undique de provinciis et expanderunt super eum rete suum in vulneribus earum captus est (Prophetia Ezechielis 19, 8)
neque cogitatio mentis vestræ fiet dicentium erimus sicut gentes et sicut cognationes terræ ut colamus ligna et lapides (Prophetia Ezechielis 20, 32)