Talált 526 Eredmények: Filios
effregit autem civitatem opinatissimam Meluthi prædavitque omnes filios Tharsis et filios Ismaël qui erant contra faciem deserti et ad austrum terræ Celeon (Liber Iudith 2, 13)
abduxitque omnes filios Madian ac prædavit omnem locupletationem eorum omnesque resistentes sibi occidit in ore gladii (Liber Iudith 2, 16)
quis iste est qui filios Israël posse dicat resistere regi Nabuchodonosor et exercitibus ejus homines inermes et sine virtute et sine peritia artis pugnæ (Liber Iudith 5, 27)
quemadmodum ipse Holofernis iratus jusserit eum Israhelitis hac de causa tradi ut dum vinceret filios Israël tunc etiam ipsum Achior diversis jubeat suppliciis interire propter hoc quod dixisset Deus cæli defensor eorum est (Liber Iudith 6, 13)
omnes pariter paraverunt se ad pugnam contra filios Israël et venerunt per crepidinem montis usque ad apicem qui respicit super Dothain a loco qui dicitur Belma usque Chelmo qui est contra Hesdrælon (Liber Iudith 7, 3)
in tantum ut etiam in Susis quingentos viros interficerent et decem extra filios Aman Agagitæ hostis Judæorum quorum ista sunt nomina (Liber Esther 9, 6)
qui dixit reginæ in urbe Susis interfecere Judæi quingentos viros et alios decem filios Aman quantam putas eos exercere cædem in universis provinciis quid ultra postulas et quid vis ut fieri jubeam (Liber Esther 9, 12)
et postea ingressa est Hester ad regem obsecrans ut conatus ejus litteris regis irriti fierent et malum quod contra Judæos cogitaverat reverteretur in caput ejus denique et ipsum et filios ejus adfixerunt cruci (Liber Esther 9, 25)
halitum meum exhorruit uxor mea et orabam filios uteri mei (Liber Iob 19, 17)
numquid producis luciferum in tempore suo et vesperum super filios terræ consurgere facis (Liber Iob 38, 32)
duratur ad filios suos quasi non sint sui frustra laboravit nullo timore cogente (Liber Iob 39, 16)
omne sublime videt ipse est rex super universos filios superbiæ (Liber Iob 41, 25)