Talált 4347 Eredmények: Fe
filium mulieris de filiabus Dan cujus pater Tyrius fuit qui noverit operari in auro et argento et ære et ferro et marmore et lignis in purpura quoque et hyacintho et bysso et coccino et qui sciat celare omnem scalpturam et adinvenire prudenter quodcumque in opere necessarium est cum artificibus tuis et cum artificibus domini mei David patris tui (Liber II Paralipomenon 2, 14)
nos autem cædemus ligna de Libano quot necessaria habueris et adplicabimus ea ratibus per mare in Joppe tuum erit transferre ea in Hierusalem (Liber II Paralipomenon 2, 16)
fecitque ex eis septuaginta milia qui umeris onera portarent et octoginta milia qui lapides in montibus cæderent tria milia autem et sescentos præpositos operum populi (Liber II Paralipomenon 2, 18)
fecit quoque domum sancti sanctorum longitudinem juxta latitudinem domus cubitorum viginti et latitudinem similiter viginti cubitorum et lamminis aureis texit eam quasi talentis sescentis (Liber II Paralipomenon 3, 8)
sed et clavos fecit aureos ita ut singuli clavi siclos quinquagenos adpenderent cenacula quoque texit auro (Liber II Paralipomenon 3, 9)
fecit etiam in domo sancti sanctorum cherubin duo opere statuario et texit eos auro (Liber II Paralipomenon 3, 10)
fecit quoque velum ex hyacintho purpura coccino et bysso et intexuit ei cherubin (Liber II Paralipomenon 3, 14)
fecit quoque altare æneum viginti cubitorum longitudinis et viginti cubitorum latitudinis et decem cubitorum altitudinis (Liber II Paralipomenon 4, 1)
fecit quoque concas decem et posuit quinque a dextris et quinque a sinistris ut lavarent in eis omnia quæ in holocaustum oblaturi erant porro in mari sacerdotes lavabantur (Liber II Paralipomenon 4, 6)
fecit autem et candelabra aurea decem secundum speciem qua jussa erant fieri et posuit ea in templo quinque a dextris et quinque a sinistris (Liber II Paralipomenon 4, 7)
fecit etiam atrium sacerdotum et basilicam grandem et ostia in basilica quæ texit ære (Liber II Paralipomenon 4, 9)
fecit autem Hiram lebetas quoque et creagras et fialas et conplevit omne opus regis in domo Dei (Liber II Paralipomenon 4, 11)