Talált 4218 Eredmények: Eum
et feriam eis pactum sempiternum et non desinam eis benefacere et timorem meum dabo in corde eorum ut non recedant a me (Liber Ieremiae 32, 40)
hæc dicit Dominus si irritum fieri potest pactum meum cum die et pactum meum cum nocte ut non sit dies et nox in tempore suo (Liber Ieremiae 33, 20)
et pactum meum irritum esse poterit cum David servo meo ut non sit ex eo filius qui regnet in throno ejus et Levitæ et sacerdotes ministri mei (Liber Ieremiae 33, 21)
numquid non vidisti quid populus hic locutus sit dicens duæ cognationes quas elegerat Dominus abiectæ sunt et populum meum despexerunt eo quod non sit ultra gens coram eis (Liber Ieremiae 33, 24)
hæc dicit Dominus si pactum meum inter diem et noctem et leges cælo et terræ non posui (Liber Ieremiae 33, 25)
hæc dicit Dominus Deus Israël vade et loquere ad Sedeciam regem Juda et dices ad eum hæc dicit Dominus ecce ego tradam civitatem hanc in manu regis Babylonis et succendet eam igni (Liber Ieremiae 34, 2)
cum conpleti fuerint septem anni dimittat unusquisque fratrem suum hebræum qui venditus est ei et serviet tibi sex annis et dimittes eum a te liberum et non audierunt patres vestri me nec inclinaverunt aurem suam (Liber Ieremiae 34, 14)
et conversi estis vos hodie et fecistis quod rectum est in oculis meis ut prædicaretis libertatem unusquisque ad amicum suum et inistis pactum in conspectu meo in domo in qua invocatum est nomen meum super eam (Liber Ieremiae 34, 15)
et reversi estis et commaculastis nomen meum et reduxistis unusquisque servum suum et unusquisque ancillam suam quos dimiseratis ut essent liberi et suæ potestatis et subiugastis eos ut sint vobis servi et ancillæ (Liber Ieremiae 34, 16)
et dabo viros qui prævaricantur fœdus meum et non observaverunt verba fœderis quibus adsensi sunt in conspectu meo vitulum quem ceciderunt in duas partes et transierunt inter divisiones ejus (Liber Ieremiae 34, 18)
vocavit ergo Hieremias Baruch filium Neriæ et scripsit Baruch ex ore Hieremiæ omnes sermones Domini quos locutus est ad eum in volumine libri (Liber Ieremiae 36, 4)
et dixerunt ad eum sede et lege hæc in auribus nostris et legit Baruch in auribus eorum (Liber Ieremiae 36, 15)