Talált 4218 Eredmények: Eum
audite verbum Domini gentes et adnuntiate insulis quæ procul sunt et dicite qui dispersit Israël congregabit eum et custodiet eum sicut pastor gregem suum (Liber Ieremiae 31, 10)
redemit enim Dominus Jacob et liberavit eum de manu potentioris (Liber Ieremiae 31, 11)
postquam enim convertisti me egi pænitentiam et postquam ostendisti mihi percussi femur meum confusus sum et erubui quoniam sustinui obprobrium adulescentiæ meæ (Liber Ieremiae 31, 19)
si filius honorabilis mihi Ephraim si puer delicatus quia ex quo locutus sum de eo adhuc recordabor ejus idcirco conturbata sunt viscera mea super eum miserans miserebor ejus ait Dominus (Liber Ieremiae 31, 20)
sed hoc erit pactum quod feriam cum domo Israël post dies illos dicit Dominus dabo legem meam in visceribus eorum et in corde eorum scribam eam et ero eis in Deum et ipsi erunt mihi in populum (Liber Ieremiae 31, 33)
clauserat enim eum Sedecias rex Juda dicens quare vaticinaris dicens hæc dicit Dominus ecce ego dabo civitatem istam in manu regis Babylonis et capiet eam (Liber Ieremiae 32, 3)
et in Babylonem ducet Sedeciam et ibi erit donec visitem eum ait Dominus si autem dimicaveritis adversum Chaldeos nihil prosperum habebitis (Liber Ieremiae 32, 5)
ecce Anamehel filius Sellum patruelis tuus veniet ad te dicens eme tibi agrum meum qui est in Anathoth tibi enim conpetit ex propinquitate ut emas (Liber Ieremiae 32, 7)
et venit ad me Anamehel filius patrui mei secundum verbum Domini ad vestibulum carceris et ait ad me posside agrum meum qui est in Anathoth in terra Beniamin quia tibi conpetit hereditas et tu propinquus ut possideas intellexi autem quod verbum Domini esset (Liber Ieremiae 32, 8)
et posuerunt idola sua in domo in qua invocatum est nomen meum ut polluerent eam (Liber Ieremiae 32, 34)
et ædificaverunt excelsa Baal quæ sunt in valle filii Ennom ut initiarent filios suos et filias suas Moloch quod non mandavi eis nec ascendit in cor meum ut facerent abominationem hanc et in peccatum deducerent Judam (Liber Ieremiae 32, 35)
et erunt mihi in populum et ego ero eis in Deum (Liber Ieremiae 32, 38)