Talált 4218 Eredmények: Eum
iratus sum super populum meum contaminavi hereditatem meam et dedi eos in manu tua non posuisti eis misericordias super senem adgravasti jugum tuum valde (Liber Isaiae 47, 6)
ecce facti sunt quasi stipula ignis conbusit eos non liberabunt animam suam de manu flammæ non sunt prunæ quibus calefiant nec focus ut sedeant ad eum (Liber Isaiae 47, 14)
de civitate enim sancta vocati sunt et super Deum Israël constabiliti sunt Dominus exercituum nomen ejus (Liber Isaiae 48, 2)
propter nomen meum longe faciam furorem meum et laude mea infrenabo te ne intereas (Liber Isaiae 48, 9)
congregamini omnes vos et audite quis de eis adnuntiavit hæc Dominus dilexit eum faciet voluntatem suam in Babylone et brachium suum in Chaldeis (Liber Isaiae 48, 14)
ego ego locutus sum et vocavi eum adduxi eum et directa est via ejus (Liber Isaiae 48, 15)
et posuit os meum quasi gladium acutum in umbra manus suæ protexit me et posuit me sicut sagittam electam in faretra sua abscondit me (Liber Isaiae 49, 2)
et ego dixi in vacuum laboravi sine causa et vane fortitudinem meam consumpsi ergo judicium meum cum Domino et opus meum cum Deo meo (Liber Isaiae 49, 4)
et nunc dicit Dominus formans me ex utero servum sibi ut reducam Jacob ad eum et Israël non congregabitur et glorificatus sum in oculis Domini et Deus meus factus est fortitudo mea (Liber Isaiae 49, 5)
hæc dicit Dominus Deus ecce levo ad gentes manum meam et ad populos exaltabo signum meum et adferent filios tuos in ulnis et filias tuas super umeros portabunt (Liber Isaiae 49, 22)
et erunt reges nutricii tui et reginæ nutrices tuæ vultu in terra dimisso adorabunt te et pulverem pedum tuorum lingent et scies quia ego Dominus super quo non confundentur qui expectant eum (Liber Isaiae 49, 23)
Dominus dedit mihi linguam eruditam ut sciam sustentare eum qui lassus est verbo erigit mane mane erigit mihi aurem ut audiam quasi magistrum (Liber Isaiae 50, 4)