Mosaico decorativo

Talált 4218 Eredmények: Eum

  • dulcis est somnus operanti sive parum sive multum comedat saturitas autem divitis non sinit dormire eum (Liber Ecclesiastes 5, 11)

  • quid necesse est homini majora se quærere cum ignoret quid conducat sibi in vita sua numero dierum peregrinationis suæ et tempore quo velut umbra præterit aut quis ei poterit indicare quid post eum futurum sub sole sit (Liber Ecclesiastes 7, 1)

  • in die bona fruere bonis et malam diem præcave sicut enim hanc sic et illam fecit Deus ut non inveniat homo contra eum justas querimonias (Liber Ecclesiastes 7, 15)

  • bonum est te sustentare justum sed et ab illo ne subtrahas manum tuam quia qui Deum timet nihil neglegit (Liber Ecclesiastes 7, 19)

  • omnia hæc consideravi et dedi cor meum in cunctis operibus quæ fiunt sub sole interdum dominatur homo homini in malum suum (Liber Ecclesiastes 8, 9)

  • attamen ex eo quod peccator centies facit malum et per patientiam sustentatur ego cognovi quod erit bonum timentibus Deum qui verentur faciem ejus (Liber Ecclesiastes 8, 12)

  • et adposui cor meum ut scirem sapientiam et intellegerem distentionem quæ versatur in terra est homo qui diebus ac noctibus somnum oculis non capit (Liber Ecclesiastes 8, 16)

  • omni tempore sint vestimenta tua candida et oleum de capite tuo non deficiat (Liber Ecclesiastes 9, 8)

  • qui fodit foveam incidet in eam et qui dissipat sepem mordebit eum coluber (Liber Ecclesiastes 10, 8)

  • verba oris sapientis gratia et labia insipientis præcipitabunt eum (Liber Ecclesiastes 10, 12)

  • et revertatur pulvis in terram suam unde erat et spiritus redeat ad Deum qui dedit illum (Liber Ecclesiastes 12, 7)

  • finem loquendi omnes pariter audiamus Deum time et mandata ejus observa hoc est enim omnis homo (Liber Ecclesiastes 12, 13)


"Seria mais fácil a Terra existir sem o sol do que sem a santa Missa!" São Padre Pio de Pietrelcina