Talált 2318 Eredmények: Eli
dixitque rex Israël ad Heliseum cum vidisset eos numquid percutiam eos pater mi (Liber II Regum 6, 21)
et ait hæc mihi faciat Deus et hæc addat si steterit caput Helisei filii Saphat super eum hodie (Liber II Regum 6, 31)
Heliseus autem sedebat in domo sua et senes sedebant cum eo præmisit itaque virum et antequam veniret nuntius ille dixit ad senes numquid scitis quod miserit filius homicidæ hic ut præcidatur caput meum videte ergo cum venerit nuntius cludite ostium et non sinatis eum introire ecce enim sonitus pedum domini ejus post eum est (Liber II Regum 6, 32)
dixit autem Heliseus audite verbum Domini hæc dicit Dominus in tempore hoc cras modius similæ uno statere erit et duo modii hordei statere uno in porta Samariæ (Liber II Regum 7, 1)
surrexerunt ergo et fugerunt in tenebris et dereliquerunt tentoria sua et equos et asinos in castris fugeruntque animas tantum suas salvare cupientes (Liber II Regum 7, 7)
Heliseus autem locutus est ad mulierem cujus vivere fecerat filium dicens surge vade tu et domus tua et peregrinare ubicumque reppereris vocavit enim Dominus famem et veniet super terram septem annis (Liber II Regum 8, 1)
rex autem loquebatur cum Giezi puero viri Dei dicens narra mihi omnia magnalia quæ fecit Heliseus (Liber II Regum 8, 4)
cumque ille narraret regi quomodo mortuum suscitasset apparuit mulier cujus vivificaverat filium clamans ad regem pro domo sua et pro agris suis dixitque Giezi domine mi rex hæc est mulier et hic filius ejus quem suscitavit Heliseus (Liber II Regum 8, 5)
et interrogavit rex mulierem quæ narravit ei deditque ei rex eunuchum unum dicens restitue ei omnia quæ sua sunt et universos reditus agrorum a die qua reliquit terram usque ad præsens (Liber II Regum 8, 6)
venit quoque Heliseus Damascum et Benadad rex Syriæ ægrotabat nuntiaveruntque ei dicentes venit vir Dei huc (Liber II Regum 8, 7)
dixitque ei Heliseus vade dic ei sanaberis porro ostendit mihi Dominus quia morte morietur (Liber II Regum 8, 10)
cui Azaël ait quare dominus meus flet at ille respondit quia scio quæ facturus sis filiis Israël mala civitates eorum munitas igne succendes et juvenes eorum interficies gladio et parvulos eorum elides et prægnantes divides (Liber II Regum 8, 12)