Talált 2318 Eredmények: Eli
quod cum audisset Heliseus vir Dei scidisse videlicet regem Israël vestimenta sua misit ad eum dicens quare scidisti vestimenta tua veniat ad me et sciat esse prophetam in Israël (Liber II Regum 5, 8)
venit ergo Naaman cum equis et curribus et stetit ad ostium domus Helisei (Liber II Regum 5, 9)
misitque ad eum Heliseus nuntium dicens vade et lavare septies in Jordane et recipiet sanitatem caro tua atque mundaberis (Liber II Regum 5, 10)
numquid non meliores sunt Abana et Pharphar fluvii Damasci omnibus aquis Israël ut laver in eis et munder cum ergo vertisset se et abiret indignans (Liber II Regum 5, 12)
dixitque Naaman melius est ut accipias duo talenta et cœgit eum ligavitque duo talenta argenti in duobus saccis et duplicia vestimenta et inposuit duobus pueris suis qui et portaverunt coram eo (Liber II Regum 5, 23)
ipse autem ingressus stetit coram domino suo et dixit Heliseus unde venis Giezi qui respondit non ivit servus tuus quoquam (Liber II Regum 5, 25)
dixerunt autem filii prophetarum ad Heliseum ecce locus in quo habitamus coram te angustus est nobis (Liber II Regum 6, 1)
dixitque unus servorum ejus nequaquam domine mi rex sed Heliseus propheta qui est in Israël indicat regi Israël omnia verba quæcumque locutus fueris in conclavi tuo (Liber II Regum 6, 12)
cumque orasset Heliseus ait Domine aperi oculos hujus ut videat et aperuit Dominus oculos pueri et vidit et ecce mons plenus equorum et curruum igneorum in circuitu Helisei (Liber II Regum 6, 17)
hostes vero descenderunt ad eum porro Heliseus oravit Dominum dicens percute obsecro gentem hanc cæcitate percussitque eos Dominus ne viderent juxta verbum Helisei (Liber II Regum 6, 18)
dixit autem ad eos Heliseus non est hæc via nec ista est civitas sequimini me et ostendam vobis virum quem quæritis duxit ergo eos in Samariam (Liber II Regum 6, 19)
cumque ingressi fuissent in Samaria dixit Heliseus Domine aperi oculos istorum ut videant aperuitque Dominus oculos eorum et viderunt esse se in medio Samariæ (Liber II Regum 6, 20)