Talált 2318 Eredmények: Eli
de pauperibus autem populi et de reliquo vulgo quod remanserat in civitate et de perfugis qui transfugerant ad regem Babylonis et ceteros de multitudine transtulit Nabuzardan princeps militiæ (Liber Ieremiae 52, 15)
de pauperibus vero terræ reliquit Nabuzardan princeps militiæ in vinitores et in agricolas (Liber Ieremiae 52, 16)
THAU vocasti quasi ad diem sollemnem qui terrerent me de circuitu et non fuit in die furoris Domini qui effugeret et relinqueretur quos educavi et enutrivi inimicus meus consumpsit eos (Lamentationes 2, 22)
GIMEL sed et lamiæ nudaverunt mammam lactaverunt catulos suos filia populi mei crudelis quasi strutio in deserto (Lamentationes 4, 3)
TETH melius fuit occisis gladio quam interfectis fame quoniam isti extabuerunt consumpti ab sterilitate terræ (Lamentationes 4, 9)
quare in perpetuum oblivisceris nostri derelinques nos in longitudinem dierum (Lamentationes 5, 20)
avertatur ira tua a nobis quia derelicti sumus pauci inter gentes ubi dispersisti nos (Liber Baruch 2, 13)
dereliquisti fontem sapientiæ (Liber Baruch 3, 12)
hic liber mandatorum Dei et lex quæ est in æternum omnes qui tenent eam ad vitam qui autem dereliquerint eam in mortem (Liber Baruch 4, 1)
nemo gaudeat super me viduam et desolatam a multis derelicta sum propter peccata filiorum meorum quia declinaverunt a lege Dei (Liber Baruch 4, 12)
ambulate filii ambulate ego enim derelicta sum sola (Liber Baruch 4, 19)
delicati mei ambulaverunt vias asperas ducti sunt enim ut grex direptus ab inimicis (Liber Baruch 4, 26)