Talált 406 Eredmények: Elá
filium mulieris de filiabus Dan cujus pater Tyrius fuit qui noverit operari in auro et argento et ære et ferro et marmore et lignis in purpura quoque et hyacintho et bysso et coccino et qui sciat celare omnem scalpturam et adinvenire prudenter quodcumque in opere necessarium est cum artificibus tuis et cum artificibus domini mei David patris tui (Liber II Paralipomenon 2, 14)
porro aurum erat probatissimum de cujus lamminis texit domum et trabes ejus et postes et parietes et ostia et celavit cherubin in parietibus (Liber II Paralipomenon 3, 7)
similitudo quoque boum erat subter illud et decem cubitis quædam extrinsecus celaturæ quasi duobus versibus alvum maris circuibant boves autem erant fusiles (Liber II Paralipomenon 4, 3)
fecit autem et candelabra aurea decem secundum speciem qua jussa erant fieri et posuit ea in templo quinque a dextris et quinque a sinistris (Liber II Paralipomenon 4, 7)
candelabra quoque cum lucernis suis ut lucerent ante oraculum juxta ritum ex auro purissimo (Liber II Paralipomenon 4, 20)
thymiamateria quoque et turibula et fialas et mortariola ex auro purissimo et ostia celavit templi interioris id est in sancto sanctorum et ostia templi forinsecus aurea sicque conpletum est omne opus quod fecit Salomon in domo Domini (Liber II Paralipomenon 4, 22)
holocausta quoque offerunt Domino per singulos dies mane et vespere et thymiama juxta legis præcepta confectum et proponuntur panes in mensa mundissima estque apud nos candelabrum aureum et lucernæ ejus ut accendantur semper ad vesperam nos quippe custodimus præcepta Domini Dei nostri quem vos reliquistis (Liber II Paralipomenon 13, 11)
regnavit igitur Josaphat super Judam et erat triginta quinque annorum cum regnare cœpisset viginti autem et quinque annis regnavit in Hierusalem nomen matris ejus Azuba filia Selachi (Liber II Paralipomenon 20, 31)
qui venerunt cum Zorobabel Hiesua Neemia Saraja Rahelaja Mardochai Belsan Mesphar Beguai Reum Baana numerus virorum populi Israël (Liber Esdrae 2, 2)
filii Helam mille ducenti quinquaginta quattuor (Liber Esdrae 2, 7)
filii Helam alterius mille ducenti quinquaginta quattuor (Liber Esdrae 2, 31)
et hii qui ascenderunt de Thelmela Thelarsa Cherub et Don et Mer et non potuerunt indicare domum patrum suorum et semen suum utrum ex Israël essent (Liber Esdrae 2, 59)