Talált 54 Eredmények: Ecclesia

  • et noverit universa ecclesia hæc quia non in gladio nec in hasta salvat Dominus ipsius est enim bellum et tradet vos in manus nostras (Liber I Samuelis 17, 47)

  • convertitque rex faciem suam et benedixit omni ecclesiæ Israël omnis enim ecclesia Israël stabat (Liber I Regum 8, 14)

  • præcepit autem David universæ ecclesiæ benedicite Domino Deo nostro et benedixit omnis ecclesia Domino Deo patrum suorum et inclinaverunt se et adoraverunt Deum et deinde regem (Liber I Paralipomenon 29, 20)

  • altare quoque æneum quod fabricatus fuerat Beselehel filius Uri filii Ur ibi erat coram tabernaculo Domini quod et requisivit Salomon et omnis ecclesia (Liber II Paralipomenon 1, 5)

  • fecit ergo Salomon sollemnitatem in tempore illo septem diebus et omnis Israël cum eo ecclesia magna valde ab introitu Emath usque ad torrentem Ægypti (Liber II Paralipomenon 7, 8)

  • fecit ergo universa ecclesia eorum qui redierant de captivitate tabernacula et habitaverunt in tabernaculis non enim fecerant a diebus Josue filii Nun taliter filii Israël usque ad diem illum et fuit lætitia magna nimis (Liber Nehemiae 8, 17)

  • et cum hæc dixissent factus est fletus et ululatus magnus in ecclesia omnibus et per multas horas una voce clamaverunt ad Deum dicentes (Liber Iudith 7, 18)

  • narrabo nomen tuum fratribus meis in media ecclesia laudabo te (Liber Psalmorum 21, 23)

  • apud te laus mea in ecclesia magna vota mea reddam in conspectu timentium eum (Liber Psalmorum 21, 26)

  • confitebor tibi in ecclesia magna in populo gravi laudabo te (Liber Psalmorum 34, 18)

  • adnuntiavi justitiam in ecclesia magna ecce labia mea non prohibebo Domine tu scisti (Liber Psalmorum 39, 10)

  • confitebuntur cæli mirabilia tua Domine etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum (Liber Psalmorum 88, 6)


“Reflita no que escreve, pois o Senhor vai lhe pedir contas disso.” São Padre Pio de Pietrelcina