Talált 54 Eredmények: Ecclesia

  • facta est autem in illa die persecutio magna in ecclesia quæ erat Hierosolymis et omnes dispersi sunt per regiones Judææ et Samariæ præter apostolos (Actus Apostolorum 8, 1)

  • ecclesia quidem per totam Judæam et Galilæam et Samariam habebat pacem et ædificabatur ambulans in timore Domini et consolatione Sancti Spiritus replebatur (Actus Apostolorum 9, 31)

  • et annum totum conversati sunt in ecclesia et docuerunt turbam multam ita ut cognominarentur primum Antiochiæ discipuli Christiani (Actus Apostolorum 11, 26)

  • eodem autem tempore misit Herodes rex manus ut adfligeret quosdam de ecclesia (Actus Apostolorum 12, 1)

  • et Petrus quidem servabatur in carcere oratio autem fiebat sine intermissione ab ecclesia ad Deum pro eo (Actus Apostolorum 12, 5)

  • erant autem in ecclesia quæ erat Antiochiæ prophetæ et doctores in quibus Barnabas et Symeon qui vocabatur Niger et Lucius Cyrenensis et Manæn qui erat Herodis tetrarchæ conlactaneus et Saulus (Actus Apostolorum 13, 1)

  • illi igitur deducti ab ecclesia pertransiebant Fœnicen et Samariam narrantes conversionem gentium et faciebant gaudium magnum omnibus fratribus (Actus Apostolorum 15, 3)

  • cum autem venissent Hierosolymam suscepti sunt ab ecclesia et ab apostolis et senioribus adnuntiantes quanta Deus fecisset cum illis (Actus Apostolorum 15, 4)

  • tunc placuit apostolis et senioribus cum omni ecclesia eligere viros ex eis et mittere Antiochiam cum Paulo et Barnaba Judam qui cognominatur Barsabban et Silam viros primos in fratribus (Actus Apostolorum 15, 22)

  • alii autem aliud clamabant erat enim ecclesia confusa et plures nesciebant qua ex causa convenissent (Actus Apostolorum 19, 32)

  • si quid autem alterius rei quæritis in legitima ecclesia poterit absolvi (Actus Apostolorum 19, 39)

  • ideo misi ad vos Timotheum qui est filius meus carissimus et fidelis in Domino qui vos commonefaciat vias meas quæ sunt in Christo sicut ubique in omni ecclesia doceo (Epistula I ad Corinthios 4, 17)


“Faltar com a caridade¨¦ como ferir a pupila dos olhos de Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina