Talált 3296 Eredmények: Dominus
et ait Hieremias ad omnes principes et ad universum populum dicens Dominus misit me ut prophetarem ad domum istam et ad civitatem hanc omnia verba quæ audistis (Liber Ieremiae 26, 12)
verumtamen scitote et cognoscite quod si occideritis me sanguinem innocentem traditis contra vosmet ipsos et contra civitatem istam et habitatores ejus in veritate enim misit me Dominus ad vos ut loquerer in auribus vestris omnia verba hæc (Liber Ieremiae 26, 15)
Michas de Morasthim fuit propheta in diebus Ezechiæ regis Judæ et ait ad omnem populum Judæ dicens hæc dicit Dominus exercituum Sion quasi ager arabitur et Hierusalem in acervum lapidum erit et mons domus in excelsa silvarum (Liber Ieremiae 26, 18)
hæc dicit Dominus ad me fac tibi vincula et catenas et pones eas in collo tuo (Liber Ieremiae 27, 2)
et præcipies eis ut ad dominos suos loquantur hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël hæc dicetis ad dominos vestros (Liber Ieremiae 27, 4)
gens autem et regnum quod non servierit Nabuchodonosor regi Babylonis et quicumque non curvaverit collum suum sub jugo regis Babylonis in gladio et in fame et in peste visitabo super gentem illam ait Dominus donec consumam eos in manu ejus (Liber Ieremiae 27, 8)
porro gens quæ subiecerit cervicem suam sub jugo regis Babylonis et servierit ei dimittam eam in terra sua dicit Dominus et colet eam et habitabit in ea (Liber Ieremiae 27, 11)
quare moriemini tu et populus tuus gladio fame et peste sicut locutus est Dominus ad gentem quæ servire noluerit regi Babylonis (Liber Ieremiae 27, 13)
quia non misi eos ait Dominus et ipsi prophetant in nomine meo mendaciter ut eiciant vos et pereatis tam vos quam prophetæ qui vaticinantur vobis (Liber Ieremiae 27, 15)
et ad sacerdotes et ad populum istum locutus sum dicens hæc dicit Dominus nolite audire verba prophetarum vestrorum qui prophetant vobis dicentes ecce vasa Domini revertentur de Babylone nunc cito mendacium enim prophetant vobis (Liber Ieremiae 27, 16)
quia hæc dicit Dominus exercituum ad columnas et ad mare et ad bases et ad reliqua vasorum quæ remanserunt in civitate hac (Liber Ieremiae 27, 19)
quia hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël ad vasa quæ derelicta sunt in domum Domini et in domum regis Juda et Hierusalem (Liber Ieremiae 27, 21)