Talált 3296 Eredmények: Dominus
posui enim faciem meam super civitatem hanc in malum et non in bonum ait Dominus in manu regis Babylonis dabitur et exuret eam igni (Liber Ieremiae 21, 10)
domus David hæc dicit Dominus judicate mane judicium et eruite vi oppressum de manu calumniantis ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea et succendatur et non sit qui extinguat propter malitiam studiorum vestrorum (Liber Ieremiae 21, 12)
ecce ego ad te habitatricem vallis solidæ atque campestris ait Dominus qui dicitis quis percutiet nos et quis ingredietur domos nostras (Liber Ieremiae 21, 13)
et visitabo super vos juxta fructum studiorum vestrorum dicit Dominus et succendam ignem in saltu ejus et devorabit omnia in circuitu ejus (Liber Ieremiae 21, 14)
hæc dicit Dominus descende in domum regis Juda et loqueris ibi verbum hoc (Liber Ieremiae 22, 1)
hæc dicit Dominus facite judicium et justitiam et liberate vi oppressum de manu calumniatoris et advenam et pupillum et viduam nolite contristare neque opprimatis inique et sanguinem innocentem ne effundatis in loco isto (Liber Ieremiae 22, 3)
quod si non audieritis verba hæc in memet ipso juravi dicit Dominus quia in solitudinem erit domus hæc (Liber Ieremiae 22, 5)
quia hæc dicit Dominus super domum regis Juda Galaad tu mihi caput Libani si non posuero te solitudinem urbes inhabitabiles (Liber Ieremiae 22, 6)
et pertransibunt gentes multæ per civitatem hanc et dicet unusquisque proximo suo quare fecit Dominus sic civitati huic grandi (Liber Ieremiae 22, 8)
quia hæc dicit Dominus ad Sellum filium Josiæ regem Juda qui regnavit pro Josia patre suo qui egressus est de loco isto non revertetur huc amplius (Liber Ieremiae 22, 11)
judicavit causam pauperis et egeni in bonum suum numquid non ideo quia cognovit me dicit Dominus (Liber Ieremiae 22, 16)
propterea hæc dicit Dominus ad Joachim filium Josiæ regem Juda non plangent eum væ frater et væ fratres non concrepabunt ei væ domine et væ inclite (Liber Ieremiae 22, 18)