Talált 8600 Eredmények: Dom
Domine prophetas tuos occiderunt altaria tua suffoderunt et ego relictus sum solus et quærunt animam meam (Epistula ad Romanos 11, 3)
quis enim cognovit sensum Domini aut quis consiliarius ejus fuit (Epistula ad Romanos 11, 34)
sollicitudine non pigri spiritu ferventes Domino servientes (Epistula ad Romanos 12, 11)
non vosmet ipsos defendentes carissimi sed date locum iræ scriptum est enim mihi vindictam ego retribuam dicit Dominus (Epistula ad Romanos 12, 19)
sed induite Dominum Jesum Christum et carnis curam ne feceritis in desideriis (Epistula ad Romanos 13, 14)
tu quis es qui judices alienum servum suo domino stat aut cadit stabit autem potens est enim Deus statuere illum (Epistula ad Romanos 14, 4)
qui sapit diem Domino sapit et qui manducat Domino manducat gratias enim agit Deo et qui non manducat Domino non manducat et gratias agit Deo (Epistula ad Romanos 14, 6)
sive enim vivimus Domino vivimus sive morimur Domino morimur sive ergo vivimus sive morimur Domini sumus (Epistula ad Romanos 14, 8)
in hoc enim Christus et mortuus est et revixit ut et mortuorum et vivorum dominetur (Epistula ad Romanos 14, 9)
scriptum est enim vivo ego dicit Dominus quoniam mihi flectet omne genu et omnis lingua confitebitur Deo (Epistula ad Romanos 14, 11)
scio et confido in Domino Jesu quia nihil commune per ipsum nisi ei qui existimat quid commune esse illi commune est (Epistula ad Romanos 14, 14)
ut unianimes uno ore honorificetis Deum et Patrem Domini nostri Jesu Christi (Epistula ad Romanos 15, 6)