Talált 8600 Eredmények: Dom
si dixero puero ecce sagittæ intra te sunt tolle eas tu veni ad me quia pax tibi est et nihil est mali vivit Dominus si autem sic locutus fuero puero ecce sagittæ ultra te sunt vade quia dimisit te Dominus (Liber I Samuelis 20, 22)
de verbo autem quod locuti fuimus ego et tu sit Dominus inter me et te usque in sempiternum (Liber I Samuelis 20, 23)
clamavitque Jonathan post tergum pueri festina velociter ne steteris collegit autem puer Jonathæ sagittas et adtulit ad dominum suum (Liber I Samuelis 20, 38)
dixit ergo Jonathan ad David vade in pace quæcumque juravimus ambo in nomine Domini dicentes Dominus sit inter me et te et inter semen meum et semen tuum usque in sempiternum (Liber I Samuelis 20, 42)
dedit ergo ei sacerdos sanctificatum panem neque enim erat ibi panis nisi tantum panes propositionis qui sublati fuerant a facie Domini ut ponerentur panes calidi (Liber I Samuelis 21, 6)
erat autem ibi vir de servis Saul in die illa intus in tabernaculo Domini et nomen ejus Dœc Idumeus potentissimus pastorum Saul (Liber I Samuelis 21, 7)
an desunt nobis furiosi quod introduxistis istum ut fureret me præsente hicine ingredietur domum meam (Liber I Samuelis 21, 15)
abiit ergo inde David et fugit in speluncam Odollam quod cum audissent fratres ejus et omnis domus patris ejus descenderunt ad eum illuc (Liber I Samuelis 22, 1)
qui consuluit pro eo Dominum et cibaria dedit ei sed et gladium Goliath Philisthei dedit illi (Liber I Samuelis 22, 10)
misit ergo rex ad accersiendum Ahimelech filium Achitob sacerdotem et omnem domum patris ejus sacerdotum qui erant in Nobe qui venerunt universi ad regem (Liber I Samuelis 22, 11)
et ait Saul audi fili Achitob qui respondit præsto sum domine (Liber I Samuelis 22, 12)
respondensque Ahimelech regi ait et quis in omnibus servis tuis sicut David fidelis et gener regis et pergens ad imperium tuum et gloriosus in domo tua (Liber I Samuelis 22, 14)