Talált 891 Eredmények: Dio
Confirmabit autem pactum multis hebdomada una et in dimidio hebdomadis deficiet hostia et sacrificium et erit in templo abominatio desolationis et usque ad consummationem et finem perseverabit desolatio. (Prophetia Danielis 9, 27)
Et docti in populo docebunt plurimos et ruent in gladio, et in flamma, et in captivitate, et in rapina dierum. (Prophetia Danielis 11, 33)
Consurgentes autem duo presbyteri in medio populi, posuerunt manus suas super caput eius. (Prophetia Danielis 13, 34)
Qui cum staret in medio eorum, ait Sic fatui filii Israël, non iudicantes, neque quod verum est cognoscentes, condemnastis filiam Israël? (Prophetia Danielis 13, 48)
Reversus est ergo populus cum festinatione, et dixerunt ei senes Veni, et sede in medio nostrum, et indica nobis quia tibi Deus dedit honorem senectutis. (Prophetia Danielis 13, 50)
Tu autem rex da mihi potestatem, et interficiam draconem absque gladio, et fuste. Et ait rex Do tibi. (Prophetia Danielis 14, 25)
Venit ergo rex die septimo ut lugeret Danielem et venit ad lacum, et introspexit, et ecce Daniel sedens in medio leonum. (Prophetia Danielis 14, 39)
et domui Juda miserebor et salvabo eos in Domino Deo suo et non salvabo eos in arcu et gladio et in bello et in equis et in equitibus (Prophetia Osee 1, 7)
judicate matrem vestram judicate quoniam ipsa non uxor mea et ego non vir ejus auferat fornicationes suas a facie sua et adulteria sua de medio uberum suorum (Prophetia Osee 2, 2)
et fodi eam mihi quindecim argenteis et choro hordei et dimidio choro hordei (Prophetia Osee 3, 2)
non dabunt cogitationes suas ut revertantur ad Dominum suum quia spiritus fornicationis in medio eorum et Dominum non cognoverunt (Prophetia Osee 5, 4)
reversi sunt ut essent absque jugo facti sunt quasi arcus dolosus cadent in gladio principes eorum a furore linguæ suæ ista subsannatio eorum in terra Ægypti (Prophetia Osee 7, 16)